Fondare 12906 Risultati per: Ut
Contere caput principum inimicorum, dicentium: Non est alius præter nos. (Liber Ecclesiasticus 36, 12)
Congrega omnes tribus Jacob, ut cognoscant quia non est deus nisi tu, et enarrent magnalia tua, et hæreditabis eos sicut ab initio. (Liber Ecclesiasticus 36, 13)
Da testimonium his qui ab initio creaturæ tuæ sunt, et suscita prædicationes quas locuti sunt in nomine tuo prophetæ priores. (Liber Ecclesiasticus 36, 17)
Da mercedem sustinentibus te, ut prophetæ tui fideles inveniantur: et exaudi orationes servorum tuorum, (Liber Ecclesiasticus 36, 18)
Qui possidet mulierem bonam inchoat possessionem: adjutorium secundum illum est, et columna ut requies. (Liber Ecclesiasticus 36, 26)
sodalis autem et amicus ad inimicitiam convertentur. (Liber Ecclesiasticus 37, 2)
Sodalis amico condolet causa ventris, et contra hostem accipiet scutum. (Liber Ecclesiasticus 37, 5)
Et in his omnibus deprecare Altissimum, ut dirigat in veritate viam tuam. (Liber Ecclesiasticus 37, 19)
Verbum nequam immutabit cor: ex quo partes quatuor oriuntur: bonum et malum, vita et mors: et dominatrix illorum est assidua lingua. Est vir astutus multorum eruditor, et animæ suæ inutilis est. (Liber Ecclesiasticus 37, 21)
Vita viri in numero dierum: dies autem Israël innumerabiles sunt. (Liber Ecclesiasticus 37, 28)
Propter crapulam multi obierunt: qui autem abstinens est adjiciet vitam. (Liber Ecclesiasticus 37, 34)
Disciplina medici exaltabit caput illius, et in conspectu magnatorum collaudabitur. (Liber Ecclesiasticus 38, 3)