Fondare 12906 Risultati per: Ut
In multitudine presbyterorum prudentium sta, et sapientiæ illorum ex corde conjungere, ut omnem narrationem Dei possis audire, et proverbia laudis non effugiant a te. (Liber Ecclesiasticus 6, 35)
Noli quærere fieri judex, nisi valeas virtute irrumpere iniquitates: ne forte extimescas faciem potentis, et ponas scandalum in æquitate tua. (Liber Ecclesiasticus 7, 6)
Non te reputes in multitudine indisciplinatorum. (Liber Ecclesiasticus 7, 17)
Pecora tibi sunt, attende illis: et si sunt utilia, perseverent apud te. (Liber Ecclesiasticus 7, 24)
In omni virtute tua dilige eum qui te fecit, et ministros ejus ne derelinquas. (Liber Ecclesiasticus 7, 32)
Da illis partem, sicut mandatum est tibi, primitiarum et purgationis, et de negligentia tua purga te cum paucis. (Liber Ecclesiasticus 7, 34)
Et pauperi porrige manum tuam, ut perficiatur propitiatio et benedictio tua. (Liber Ecclesiasticus 7, 36)
Ne spernas hominem in sua senectute, etenim ex nobis senescunt. (Liber Ecclesiasticus 8, 7)
Non spondeas super virtutem tuam: quod si spoponderis, quasi restituens cogita. (Liber Ecclesiasticus 8, 16)
Cum iracundo non facias rixam, et cum audace non eas in desertum: quoniam quasi nihil est ante illum sanguis, et ubi non est adjutorium, elidet te. (Liber Ecclesiasticus 8, 19)
Non des mulieri potestatem animæ tuæ, ne ingrediatur in virtutem tuam, et confundaris. (Liber Ecclesiasticus 9, 2)
Non zeles gloriam et opes peccatoris: non enim scis quæ futura sit illius subversio. (Liber Ecclesiasticus 9, 16)