Mosaico decorativo

Fondare 12906 Risultati per: Ut

  • Quid necesse est homini majora se quærere, cum ignoret quid conducat sibi in vita sua, numero dierum peregrinationis suæ, et tempore quod velut umbra præterit? aut quis ei poterit indicare quod post eum futurum sub sole sit? (Liber Ecclesiastes 7, 1)

  • Melius est ire ad domum luctus quam ad domum convivii ; in illa enim finis cunctorum admonetur hominum, et vivens cogitat quid futurum sit. (Liber Ecclesiastes 7, 3)

  • quia sicut sonitus spinarum ardentium sub olla, sic risus stulti. Sed et hoc vanitas. (Liber Ecclesiastes 7, 7)

  • Ne dicas: Quid putas causæ est quod priora tempora meliora fuere quam nunc sunt? stulta enim est hujuscemodi interrogatio. (Liber Ecclesiastes 7, 11)

  • Utilior est sapientia cum divitiis, et magis prodest videntibus solem. (Liber Ecclesiastes 7, 12)

  • Sicut enim protegit sapientia, sic protegit pecunia ; hoc autem plus habet eruditio et sapientia, quod vitam tribuunt possessori suo. (Liber Ecclesiastes 7, 13)

  • In die bona fruere bonis, et malam diem præcave ; sicut enim hanc, sic et illam fecit Deus, ut non inveniat homo contra eum justas querimonias. (Liber Ecclesiastes 7, 15)

  • Lustravi universa animo meo, ut scirem et considerarem, et quærerem sapientiam, et rationem, et ut cognoscerem impietatem stulti, et errorem imprudentium: (Liber Ecclesiastes 7, 26)

  • et inveni amariorem morte mulierem, quæ laqueus venatorum est, et sagena cor ejus ; vincula sunt manus illius. Qui placet Deo effugiet illam ; qui autem peccator est capietur ab illa. (Liber Ecclesiastes 7, 27)

  • Ecce hoc inveni, dixit Ecclesiastes, unum et alterum ut invenirem rationem, (Liber Ecclesiastes 7, 28)

  • Solummodo hoc inveni, quod fecerit Deus hominem rectum, et ipse se infinitis miscuerit quæstionibus. Quis talis ut sapiens est? et quis cognovit solutionem verbi? (Liber Ecclesiastes 7, 30)

  • Sapientia hominis lucet in vultu ejus, et potentissimus faciem illius commutabit. (Liber Ecclesiastes 8, 1)


"Sigamos o caminho que nos conduz a Deus." São Padre Pio de Pietrelcina