Mosaico decorativo

Fondare 12906 Risultati per: Ut

  • Locutus sum in corde meo, dicens: Ecce magnus effectus sum, et præcessi omnes sapientia qui fuerunt ante me in Jerusalem ; et mens mea contemplata est multa sapienter, et didici. (Liber Ecclesiastes 1, 16)

  • Dedique cor meum ut scirem prudentiam atque doctrinam, erroresque et stultitiam ; et agnovi quod in his quoque esset labor et afflictio spiritus: (Liber Ecclesiastes 1, 17)

  • Risum reputavi errorem, et gaudio dixi: Quid frustra deciperis? (Liber Ecclesiastes 2, 2)

  • Cogitavi in corde meo abstrahere a vino carnem meam, ut animam meam transferrem ad sapientiam, devitaremque stultitiam, donec viderem quid esset utile filiis hominum, quo facto opus est sub sole numero dierum vitæ suæ. (Liber Ecclesiastes 2, 3)

  • et exstruxi mihi piscinas aquarum, ut irrigarem silvam lignorum germinantium. (Liber Ecclesiastes 2, 6)

  • Et omnia quæ desideraverunt oculi mei non negavi eis, nec prohibui cor meum quin omni voluptate frueretur, et oblectaret se in his quæ præparaveram ; et hanc ratus sum partem meam si uterer labore meo. (Liber Ecclesiastes 2, 10)

  • Transivi ad contemplandam sapientiam, erroresque, et stultitiam. (Quid est, inquam, homo, ut sequi possit regem, factorem suum?) (Liber Ecclesiastes 2, 12)

  • Sapientis oculi in capite ejus ; stultus in tenebris ambulat: et didici quod unus utriusque esset interitus. (Liber Ecclesiastes 2, 14)

  • Et dixi in corde meo: Si unus et stulti et meus occasus erit, quid mihi prodest quod majorem sapientiæ dedi operam? Locutusque cum mente mea, animadverti quod hoc quoque esset vanitas. (Liber Ecclesiastes 2, 15)

  • Non enim erit memoria sapientis similiter ut stulti in perpetuum, et futura tempora oblivione cuncta pariter operient: moritur doctus similiter ut indoctus. (Liber Ecclesiastes 2, 16)

  • quem ignoro utrum sapiens an stultus futurus sit, et dominabitur in laboribus meis, quibus desudavi et sollicitus fui: et est quidquam tam vanum? (Liber Ecclesiastes 2, 19)

  • Quis ita devorabit et deliciis affluet ut ego? (Liber Ecclesiastes 2, 25)


"O passado não conta mais para o Senhor. O que conta é o presente e estar atento e pronto para reparar o que foi feito." São Padre Pio de Pietrelcina