Fondare 12906 Risultati per: Ut
Introierunt ergo Moyses et Aaron ad Pharaonem, et dixerunt ei : Hæc dicit Dominus Deus Hebræorum : Usquequo non vis subjici mihi ? dimitte populum meum, ut sacrificet mihi. (Liber Exodus 10, 3)
Sin autem resistis, et non vis dimittere eum : ecce ego inducam cras locustam in fines tuos : (Liber Exodus 10, 4)
Dixerunt autem servi Pharaonis ad eum : Usquequo patiemur hoc scandalum ? dimitte homines, ut sacrificent Domino Deo suo ; nonne vides quod perierit Ægyptus ? (Liber Exodus 10, 7)
Dixit autem Dominus ad Moysen : Extende manum tuam super terram Ægypti ad locustam, ut ascendat super eam, et devoret omnem herbam quæ residua fuerit grandini. (Liber Exodus 10, 12)
Quæ ascenderunt super universam terram Ægypti : et sederunt in cunctis finibus Ægyptiorum innumerabiles, quales ante illud tempus non fuerant, nec postea futuræ sunt. (Liber Exodus 10, 14)
Sed nunc dimittite peccatum mihi etiam hac vice, et rogate Dominum Deum vestrum, ut auferat a me mortem istam. (Liber Exodus 10, 17)
Dixit autem Dominus ad Moysen : Extende manum tuam in cælum : et sint tenebræ super terram Ægypti tam densæ, ut palpari queant. (Liber Exodus 10, 21)
Nemo vidit fratrem suum, nec movit se de loco in quo erat : ubicumque autem habitabant filii Israël, lux erat. (Liber Exodus 10, 23)
Induravit autem Dominus cor Pharaonis, et noluit dimittere eos. (Liber Exodus 10, 27)
Respondit Moyses : Ita fiet ut locutus es : non videbo ultra faciem tuam. (Liber Exodus 10, 29)
Dices ergo omni plebi ut postulet vir ab amico suo, et mulier a vicina sua, vasa argentea et aurea. (Liber Exodus 11, 2)
Dabit autem Dominus gratiam populo suo coram Ægyptiis. Fuitque Moyses vir magnus valde in terra Ægypti coram servis Pharaonis et omni populo. (Liber Exodus 11, 3)
