Fondare 12906 Risultati per: Ut
Deus de cælo prospexit super filios hominum, ut videat si est intelligens, aut requirens Deum. (Liber Psalmorum 52, 3)
Omnes declinaverunt ; simul inutiles facti sunt: non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. (Liber Psalmorum 52, 4)
Nonne scient omnes qui operantur iniquitatem, qui devorant plebem meam ut cibum panis? (Liber Psalmorum 52, 5)
Quis dabit ex Sion salutare Israël? cum converterit Deus captivitatem plebis suæ, exsultabit Jacob, et lætabitur Israël. (Liber Psalmorum 52, 7)
Deus, in nomine tuo salvum me fac, et in virtute tua judica me. (Liber Psalmorum 53, 3)
Et dixi: Quis dabit mihi pennas sicut columbæ, et volabo, et requiescam? (Liber Psalmorum 54, 7)
Quoniam si inimicus meus maledixisset mihi, sustinuissem utique. Et si is qui oderat me super me magna locutus fuisset, abscondissem me forsitan ab eo. (Liber Psalmorum 54, 13)
Ego autem ad Deum clamavi, et Dominus salvabit me. (Liber Psalmorum 54, 17)
Exaudiet Deus, et humiliabit illos, qui est ante sæcula. Non enim est illis commutatio, et non timuerunt Deum. (Liber Psalmorum 54, 20)
Jacta super Dominum curam tuam, et ipse te enutriet ; non dabit in æternum fluctuationem justo. (Liber Psalmorum 54, 23)
Tu vero, Deus, deduces eos in puteum interitus. Viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos ; ego autem sperabo in te, Domine. (Liber Psalmorum 54, 24)
Inhabitabunt, et abscondent ; ipsi calcaneum meum observabunt. Sicut sustinuerunt animam meam, (Liber Psalmorum 55, 7)