Fondare 12906 Risultati per: Ut
Memoria vestra comparabitur cineri, et redigentur in lutum cervices vestræ. (Liber Iob 13, 12)
Tacete paulisper, ut loquar quodcumque mihi mens suggesserit. (Liber Iob 13, 13)
Voca me, et ego respondebo tibi: aut certe loquar, et tu responde mihi. (Liber Iob 13, 22)
qui quasi putredo consumendus sum, et quasi vestimentum quod comeditur a tinea. (Liber Iob 13, 28)
Qui quasi flos egreditur et conteritur, et fugit velut umbra, et numquam in eodem statu permanet. (Liber Iob 14, 2)
Recede paululum ab eo, ut quiescat, donec optata veniat, sicut mercenarii, dies ejus. (Liber Iob 14, 6)
Quis mihi hoc tribuat, ut in inferno protegas me, et abscondas me donec pertranseat furor tuus, et constituas mihi tempus in quo recorderis mei? (Liber Iob 14, 13)
Putasne mortuus homo rursum vivat? cunctis diebus quibus nunc milito, expecto donec veniat immutatio mea. (Liber Iob 14, 14)
Roborasti eum paululum, ut in perpetuum transiret: immutabis faciem ejus, et emittes eum. (Liber Iob 14, 20)
Respondens autem Eliphaz Themanites, dixit: (Liber Iob 15, 1)
Numquid grande est ut consoletur te Deus? sed verba tua prava hoc prohibent. (Liber Iob 15, 11)
Quid tumet contra Deum spiritus tuus, ut proferas de ore tuo hujuscemodi sermones? (Liber Iob 15, 13)