Fondare 12906 Risultati per: Ut
Ad quorum clamorem cunctæ concitatæ sunt nationes, ut pugnarent contra gentem justorum. (Liber Esther 11, 7)
Morabatur autem eo tempore in aula regis cum Bagatha et Thara eunuchis regis, qui janitores erant palatii. (Liber Esther 12, 1)
Qui de utroque, habita quæstione, confessos jussit duci ad mortem. (Liber Esther 12, 3)
Rex autem quod gestum erat, scripsit in commentariis: sed et Mardochæus rei memoriam litteris tradidit. (Liber Esther 12, 4)
Præcepitque ei rex, ut in aula palatii moraretur, datis ei pro delatione muneribus. (Liber Esther 12, 5)
Aman vero filius Amadathi Bugæus erat gloriosissimus coram rege, et voluit nocere Mardochæo et populo ejus pro duobus eunuchis regis qui fuerant interfecti. Et diripuerunt bona, vel substantias eorum. Epistolæ autem hoc exemplar fuit. (Liber Esther 12, 6)
Rex maximus Artaxerxes ab India usque Æthiopiam, centum viginti septem provinciarum principibus et ducibus qui ejus imperio subjecti sunt, salutem. (Liber Esther 13, 1)
Cum plurimis gentibus imperarem, et universum orbem meæ ditioni subjugassem, volui nequaquam abuti potentiæ magnitudine, sed clementia et lenitate gubernare subjectos, ut absque ullo terrore vitam silentio transigentes, optata cunctis mortalibus pace fruerentur. (Liber Esther 13, 2)
Quærente autem me a consiliariis meis quomodo posset hoc impleri, unus qui sapientia et fide ceteros præcellebat, et erat post regem secundus, Aman nomine, (Liber Esther 13, 3)
indicavit mihi in toto orbe terrarum populum esse dispersum, qui novis uteretur legibus, et, contra omnium gentium consuetudinem faciens, regum jussa contemneret, et universarum concordiam nationum sua dissensione violaret. (Liber Esther 13, 4)
Quod cum didicissemus, videntes unam gentem rebellem adversus omne hominum genus perversis uti legibus, nostrisque jussionibus contraire, et turbare subjectarum nobis provinciarum pacem atque concordiam, (Liber Esther 13, 5)
jussimus ut quoscumque Aman, qui omnibus provinciis præpositus est et secundus a rege, et quem patris loco colimus, monstraverit, cum conjugibus ac liberis deleantur ab inimicis suis, nullusque eorum misereatur, quartadecima die duodecimi mensis Adar anni præsentis: (Liber Esther 13, 6)