Mosaico decorativo

Fondare 12906 Risultati per: Ut

  • Ingressus itaque salutavit eum, et dixit : Gaudium tibi sit semper. (Liber Thobis 5, 11)

  • Cui ait juvenis : Forti animo esto : in proximo est ut a Deo cureris. (Liber Thobis 5, 13)

  • Cui Tobias respondit : Rogo te, indica mihi de qua domo aut de qua tribu es tu. (Liber Thobis 5, 16)

  • Dixit autem illi angelus : Ego sanum ducam, et sanum tibi reducam filium tuum. (Liber Thobis 5, 20)

  • Respondens autem Tobias, ait : Bene ambuletis, et sit Deus in itinere vestro, et angelus ejus comitetur vobiscum. (Liber Thobis 5, 21)

  • Cumque profecti essent, cœpit mater ejus flere, et dicere : Baculum senectutis nostræ tulisti, et transmisisti a nobis. (Liber Thobis 5, 23)

  • sufficiebat enim nobis paupertas nostra, ut divitias computaremus hoc, quod videbamus filium nostrum. (Liber Thobis 5, 25)

  • Credo enim quod angelus Dei bonus comitetur ei, et bene disponat omnia quæ circa eum geruntur, ita ut cum gaudio revertatur ad nos. (Liber Thobis 5, 27)

  • Profectus est autem Tobias, et canis secutus est eum, et mansit prima mansione juxta fluvium Tigris. (Liber Thobis 6, 1)

  • Et exivit ut lavaret pedes suos, et ecce piscis immanis exivit ad devorandum eum. (Liber Thobis 6, 2)

  • Tunc dixit ei angelus : Exentera hunc piscem, et cor ejus, et fel, et jecur repone tibi : sunt enim hæc necessaria ad medicamenta utiliter. (Liber Thobis 6, 5)

  • Tunc interrogavit Tobias angelum, et dixit ei : Obsecro te, Azaria frater, ut dicas mihi quod remedium habebunt ista, quæ de pisce servare jussisti ? (Liber Thobis 6, 7)


"Quem te agita e te atormenta é o demônio. Quem te consola é Deus!" São Padre Pio de Pietrelcina