Fondare 12906 Risultati per: Ut
Si exprobramini in nomine Christi, beati eritis: quoniam quod est honoris, gloriæ, et virtutis Dei, et qui est ejus Spiritus, super vos requiescit. (Epistula I Petri 4, 14)
Nemo autem vestrum patiatur ut homicida, aut fur, aut maledicus, aut alienorum appetitor. (Epistula I Petri 4, 15)
Si autem ut christianus, non erubescat: glorificet autem Deum in isto nomine: (Epistula I Petri 4, 16)
quoniam tempus est ut incipiat judicium a domo Dei. Si autem primum a nobis, quis finis eorum, qui non credunt Dei Evangelio? (Epistula I Petri 4, 17)
Seniores ergo, qui in vobis sunt, obsecro, consenior et testis Christi passionum: qui et ejus, quæ in futuro revelanda est, gloriæ communicator: (Epistula I Petri 5, 1)
neque ut dominantes in cleris, sed forma facti gregis ex animo. (Epistula I Petri 5, 3)
Similiter adolescentes subditi estote senioribus. Omnes autem invicem humilitatem insinuate, quia Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. (Epistula I Petri 5, 5)
Humiliamini igitur sub potenti manu Dei, ut vos exaltet in tempore visitationis: (Epistula I Petri 5, 6)
Deus autem omnis gratiæ, qui vocavit nos in æternam suam gloriam in Christo Jesu, modicum passos ipse perficiet, confirmabit, solidabitque. (Epistula I Petri 5, 10)
Per Silvanum fidelem fratrem vobis, ut arbitror, breviter scripsi: obsecrans et contestans, hanc esse veram gratiam Dei, in qua statis. (Epistula I Petri 5, 12)
Salutat vos ecclesia quæ est in Babylone coëlecta, et Marcus filius meus. (Epistula I Petri 5, 13)
Salutate invicem in osculo sancto. Gratia vobis omnibus qui estis in Christo Jesu. Amen. (Epistula I Petri 5, 14)
