Fondare 12906 Risultati per: Ut
quibus revelatum est quia non sibimetipsis, vobis autem ministrabant ea quæ nunc nuntiata sunt vobis per eos qui evangelizaverunt vobis, Spiritu Sancto misso de cælo, in quem desiderant angeli prospicere. (Epistula I Petri 1, 12)
præcogniti quidem ante mundi constitutionem, manifestati autem novissimis temporibus propter vos, (Epistula I Petri 1, 20)
qui per ipsum fideles estis in Deo, qui suscitavit eum a mortuis, et dedit ei gloriam, ut fides vestra et spes esset in Deo: (Epistula I Petri 1, 21)
quia omnis caro ut fœnum: et omnis gloria ejus tamquam flos fœni: exaruit fœnum, et flos ejus decidit. (Epistula I Petri 1, 24)
Verbum autem Domini manet in æternum: hoc est autem verbum, quod evangelizatum est in vos. (Epistula I Petri 1, 25)
sicut modo geniti infantes, rationabile, sine dolo lac concupiscite: ut in eo crescatis in salutem: (Epistula I Petri 2, 2)
Ad quem accedentes lapidem vivum, ab hominibus quidem reprobatum, a Deo autem electum, et honorificatum: (Epistula I Petri 2, 4)
Vobis igitur honor credentibus: non credentibus autem lapis, quem reprobaverunt ædificantes: hic factus est in caput anguli, (Epistula I Petri 2, 7)
Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis: ut virtutes annuntietis ejus qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum. (Epistula I Petri 2, 9)
Qui aliquando non populus, nunc autem populus Dei: qui non consecuti misericordiam, nunc autem misericordiam consecuti. (Epistula I Petri 2, 10)
conversationem vestram inter gentes habentes bonam: ut in eo quod detrectant de vobis tamquam de malefactoribus, ex bonis operibus vos considerantes, glorificent Deum in die visitationis. (Epistula I Petri 2, 12)
quia sic est voluntas Dei, ut benefacientes obmutescere faciatis imprudentium hominum ignorantiam: (Epistula I Petri 2, 15)
