Fondare 256 Risultati per: Unus
Dicebat autem Judam Simonis Iscariotem: hic enim erat traditurus eum, cum esset unus ex duodecim. (Evangelium secundum Ioannem 6, 72)
Dixit Nicodemus ad eos, ille qui venit ad eum nocte, qui unus erat ex ipsis: (Evangelium secundum Ioannem 7, 50)
Audientes autem unus post unum exibant, incipientes a senioribus: et remansit solus Jesus, et mulier in medio stans. (Evangelium secundum Ioannem 8, 9)
Et alias oves habeo, quæ non sunt ex hoc ovili: et illas oportet me adducere, et vocem meam audient, et fiet unum ovile et unus pastor. (Evangelium secundum Ioannem 10, 16)
Unus autem ex ipsis, Caiphas nomine, cum esset pontifex anni illius, dixit eis: Vos nescitis quidquam, (Evangelium secundum Ioannem 11, 49)
nec cogitatis quia expedit vobis ut unus moriatur homo pro populo, et non tota gens pereat. (Evangelium secundum Ioannem 11, 50)
Fecerunt autem ei cœnam ibi, et Martha ministrabat, Lazarus vero unus erat ex discumbentibus cum eo. (Evangelium secundum Ioannem 12, 2)
Dixit ergo unus ex discipulis ejus, Judas Iscariotes, qui erat eum traditurus: (Evangelium secundum Ioannem 12, 4)
Cum hæc dixisset Jesus, turbatus est spiritu: et protestatus est, et dixit: Amen, amen dico vobis, quia unus ex vobis tradet me. (Evangelium secundum Ioannem 13, 21)
Erat ergo recumbens unus ex discipulis ejus in sinu Jesu, quem diligebat Jesus. (Evangelium secundum Ioannem 13, 23)
Hæc autem cum dixisset, unus assistens ministrorum dedit alapam Jesu, dicens: Sic respondes pontifici? (Evangelium secundum Ioannem 18, 22)
Dicit ei unus ex servis pontificis, cognatus ejus, cujus abscidit Petrus auriculam: Nonne ego te vidi in horto cum illo? (Evangelium secundum Ioannem 18, 26)