Fondare 286 Risultati per: Unum
et omnia pergunt ad unum locum. De terra facta sunt, et in terram pariter revertuntur. (Liber Ecclesiastes 3, 20)
Melius est ergo duos esse simul quam unum ; habent enim emolumentum societatis suæ. (Liber Ecclesiastes 4, 9)
Et si quispiam prævaluerit contra unum, duo resistunt ei ; funiculus triplex difficile rumpitur. (Liber Ecclesiastes 4, 12)
Etiam si duobus millibus annis vixerit, et non fuerit perfruitus bonis, nonne ad unum locum properant omnia? (Liber Ecclesiastes 6, 6)
Ecce hoc inveni, dixit Ecclesiastes, unum et alterum ut invenirem rationem, (Liber Ecclesiastes 7, 28)
quam adhuc quærit anima mea, et non inveni. Virum de mille unum reperi ; mulierem ex omnibus non inveni. (Liber Ecclesiastes 7, 29)
Contra malum bonum est, et contra mortem vita: sic et contra virum justum peccator, et sic intuere in omnia opera Altissimi, duo et duo, et unum contra unum. (Liber Ecclesiasticus 33, 15)
Omnia duplicia, unum contra unum, et non fecit quidquam deesse. (Liber Ecclesiasticus 42, 25)
Et apprehendent septem mulieres virum unum in die illa, dicentes: Panem nostrum comedemus, et vestimentis nostris operiemur: tantummodo invocetur nomen tuum super nos ; aufer opprobrium nostrum. (Liber Isaiae 4, 1)
Requirite diligenter in libro Domini, et legite: Unum ex eis non defuit, alter alterum non quæsivit ; quia quod ex ore meo procedit, ille mandavit, et spiritus ejus ipse congregavit ea. (Liber Isaiae 34, 16)
Levate in excelsum oculos vestros, et videte quis creavit hæc: qui educit in numero militiam eorum, et omnes ex nomine vocat ; præ multitudine fortitudinis et roboris, virtutisque ejus, neque unum reliquum fuit. (Liber Isaiae 40, 26)
Attendite ad Abraham, patrem vestrum, et ad Saram, quæ peperit vos: quia unum vocavi eum, et benedixi ei, et multiplicavi eum. (Liber Isaiae 51, 2)
