Fondare 260 Risultati per: Universa
sed semen pacis erit: vinea dabit fructum suum, et terra dabit germen suum, et cæli dabunt rorem suum: et possidere faciam reliquias populi hujus universa hæc. (Prophetia Zachariae 8, 12)
Simile est regnum cælorum thesauro abscondito in agro: quem qui invenit homo, abscondit, et præ gaudio illius vadit, et vendit universa quæ habet, et emit agrum illum. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 44)
Et cum intrasset Jerosolymam, commota est universa civitas, dicens: Quis est hic? (Evangelium secundum Matthaeum 21, 10)
In his duobus mandatis universa lex pendet, et prophetæ. (Evangelium secundum Matthaeum 22, 40)
Quo audito principes sacerdotum et scribæ, quærebant quomodo eum perderent: timebant enim eum, quoniam universa turba admirabatur super doctrina ejus. (Evangelium secundum Marcum 11, 18)
Si autem fortior eo superveniens vicerit eum, universa arma ejus auferet, in quibus confidebat, et spolia ejus distribuet. (Evangelium secundum Lucam 11, 22)
Si autem dixerimus: Ex hominibus, plebs universa lapidabit nos: certi sunt enim Joannem prophetam esse. (Evangelium secundum Lucam 20, 6)
Exclamavit autem simul universa turba, dicens: Tolle hunc, et dimitte nobis Barabbam: (Evangelium secundum Lucam 23, 18)
Et factus est timor magnus in universa ecclesia, et in omnes qui audierunt hæc. (Actus Apostolorum 5, 11)
Qui dixerunt: Cornelius centurio, vir justus et timens Deum, et testimonium habens ab universa gente Judæorum, responsum accepit ab angelo sancto accersire te in domum suam, et audire verba abs te. (Actus Apostolorum 10, 22)
qui loquetur tibi verba in quibus salvus eris tu, et universa domus tua. (Actus Apostolorum 11, 14)
Sequenti vero sabbato pene universa civitas convenit audire verbum Dei. (Actus Apostolorum 13, 44)