Fondare 43 Risultati per: Umbra

  • Habeo duas filias, quæ necdum cognoverunt virum: educam eas ad vos, et abutimini eis sicut vobis placuerit, dummodo viris istis nihil mali faciatis, quia ingressi sunt sub umbra culminis mei. (Liber Genesis 19, 8)

  • Quæ respondit eis: Si vere me regem vobis constituitis, venite, et sub umbra mea requiescite: si autem non vultis, egrediatur ignis de rhamno, et devoret cedros Libani. (Liber Iudicum 9, 15)

  • Projecitque se, et obdormivit in umbra juniperi : et ecce angelus Domini tetigit eum, et dixit illi : Surge, et comede. (Liber I Regum 19, 5)

  • Cui ait Isaias: Hoc erit signum a Domino quod facturus sit Dominus sermonem quem locutus est: vis ut ascendat umbra decem lineis, an ut revertatur totidem gradibus? (Liber II Regum 20, 9)

  • Peregrini enim sumus coram te, et advenæ, sicut omnes patres nostri. Dies nostri quasi umbra super terram, et nulla est mora. (Liber I Paralipomenon 29, 15)

  • Obscurent eum tenebræ et umbra mortis ; occupet eum caligo, et involvatur amaritudine. (Liber Iob 3, 5)

  • (hesterni quippe sumus, et ignoramus, quoniam sicut umbra dies nostri sunt super terram), (Liber Iob 8, 9)

  • terram miseriæ et tenebrarum, ubi umbra mortis et nullus ordo, sed sempiternus horror inhabitat. (Liber Iob 10, 22)

  • Qui quasi flos egreditur et conteritur, et fugit velut umbra, et numquam in eodem statu permanet. (Liber Iob 14, 2)

  • Non sunt tenebræ, et non est umbra mortis, ut abscondantur ibi qui operantur iniquitatem, (Liber Iob 34, 22)

  • Sub umbra dormit in secreto calami, et in locis humentibus. (Liber Iob 40, 16)

  • A resistentibus dexteræ tuæ custodi me ut pupillam oculi. Sub umbra alarum tuarum protege me (Liber Psalmorum 16, 8)


“Caminhe sempre e somente no bem e dê, cada dia, um passo à frente na linha vertical, de baixo para cima.” São Padre Pio de Pietrelcina