Fondare 25898 Risultati per: Um
Et præparetur futuræ septem annorum fami, quæ oppressura est Ægyptum, et non consumetur terra inopia. (Liber Genesis 41, 36)
Placuit Pharaoni consilium et cunctis ministris ejus: (Liber Genesis 41, 37)
locutusque est ad eos: Num invenire poterimus talem virum, qui spiritu Dei plenus sit? (Liber Genesis 41, 38)
Dixit ergo ad Joseph: Quia ostendit tibi Deus omnia quæ locutus es, numquid sapientiorem et consimilem tui invenire potero? (Liber Genesis 41, 39)
Tu eris super domum meam, et ad tui oris imperium cunctus populus obediet: uno tantum regni solio te præcedam. (Liber Genesis 41, 40)
Tulitque annulum de manu sua, et dedit eum in manu ejus: vestivitque eum stola byssina, et collo torquem auream circumposuit. (Liber Genesis 41, 42)
Fecitque eum ascendere super currum suum secundum, clamante præcone, ut omnes coram eo genu flecterent, et præpositum esse scirent universæ terræ Ægypti. (Liber Genesis 41, 43)
Dixit quoque rex ad Joseph: Ego sum Pharao: absque tuo imperio non movebit quisquam manum aut pedem in omni terra Ægypti. (Liber Genesis 41, 44)
Vertitque nomen ejus, et vocavit eum, lingua ægyptiaca, Salvatorem mundi. Deditque illi uxorem Aseneth filiam Putiphare sacerdotis Heliopoleos. Egressus est itaque Joseph ad terram Ægypti (Liber Genesis 41, 45)
(triginta autem annorum erat quando stetit in conspectu regis Pharaonis), et circuivit omnes regiones Ægypti. (Liber Genesis 41, 46)
Venitque fertilitas septem annorum: et in manipulos redactæ segetes congregatæ sunt in horrea Ægypti. (Liber Genesis 41, 47)
Omnis etiam frugum abundantia in singulis urbibus condita est. (Liber Genesis 41, 48)