Fondare 25898 Risultati per: Um
Et appropinquans ait: Numquid perdes justum cum impio? (Liber Genesis 18, 23)
Absit a te ut rem hanc facias, et occidas justum cum impio, fiatque justus sicut impius, non est hoc tuum: qui judicas omnem terram, nequaquam facies judicium hoc. (Liber Genesis 18, 25)
Dixitque Dominus ad eum: Si invenero Sodomis quinquaginta justos in medio civitatis, dimittam omni loco propter eos. (Liber Genesis 18, 26)
Respondensque Abraham, ait: Quia semel cœpi, loquar ad Dominum meum, cum sim pulvis et cinis. (Liber Genesis 18, 27)
Rursumque locutus est ad eum: Sin autem quadraginta ibi inventi fuerint, quid facies? Ait: Non percutiam propter quadraginta. (Liber Genesis 18, 29)
Quia semel, ait, cœpi loquar ad Dominum meum: quid si ibi inventi fuerint viginti? Ait: Non interficiam propter viginti. (Liber Genesis 18, 31)
Abiitque Dominus, postquam cessavit loqui ad Abraham: et ille reversus est in locum suum. (Liber Genesis 18, 33)
Veneruntque duo angeli Sodomam vespere, et sedente Lot in foribus civitatis. Qui cum vidisset eos, surrexit, et ivit obviam eis: adoravitque pronus in terram, (Liber Genesis 19, 1)
et dixit: Obsecro, domini, declinate in domum pueri vestri, et manete ibi: lavate pedes vestros, et mane proficiscemini in viam vestram. Qui dixerunt: Minime, sed in platea manebimus. (Liber Genesis 19, 2)
Compulit illos oppido ut diverterent ad eum: ingressisque domum illius fecit convivium, et coxit azyma, et comederunt. (Liber Genesis 19, 3)
Prius autem quam irent cubitum, viri civitatis vallaverunt domum a puero usque ad senem, omnis populus simul. (Liber Genesis 19, 4)
Egressus ad eos Lot, post tergum occludens ostium, ait: (Liber Genesis 19, 6)