Fondare 25898 Risultati per: Um
et recordabor fœderis mei pristini, quando eduxi eos de terra Ægypti in conspectu gentium, ut essem Deus eorum. Ego Dominus. Hæc sunt judicia atque præcepta et leges quas dedit Dominus inter se et filios Israël in monte Sinai per manum Moysi. (Liber Leviticus 26, 45)
Loquere filiis Israël, et dices ad eos: Homo qui votum fecerit, et spoponderit Deo animam suam, sub æstimatione dabit pretium. (Liber Leviticus 27, 2)
Si fuerit masculus a vigesimo anno usque ad sexagesimum annum, dabit quinquaginta siclos argenti ad mensuram sanctuarii: (Liber Leviticus 27, 3)
A quinto autem anno usque ad vigesimum, masculus dabit viginti siclos: femina, decem. (Liber Leviticus 27, 5)
Ab uno mense usque ad annum quintum, pro masculo dabuntur quinque sicli: pro femina, tres. (Liber Leviticus 27, 6)
Si pauper fuerit, et æstimationem reddere non valebit, stabit coram sacerdote: et quantum ille æstimaverit, et viderit eum posse reddere, tantum dabit. (Liber Leviticus 27, 8)
Animal autem, quod immolari potest Domino, si quis voverit, sanctum erit, (Liber Leviticus 27, 9)
et mutari non poterit, id est, nec melius malo, nec pejus bono: quod si mutaverit, et ipsum quod mutatum est, et illud pro quo mutatum est, consecratum erit Domino. (Liber Leviticus 27, 10)
Animal immundum, quod immolari Domino non potest, si quis voverit, adducetur ante sacerdotem: (Liber Leviticus 27, 11)
qui judicans utrum bonum an malum sit, statuet pretium. (Liber Leviticus 27, 12)
Homo si voverit domum suam, et sanctificaverit Domino, considerabit eam sacerdos utrum bona an mala sit, et juxta pretium, quod ab eo fuerit constitutum, venundabitur: (Liber Leviticus 27, 14)
sin autem ille qui voverat, voluerit redimere eam, dabit quintam partem æstimationis supra, et habebit domum. (Liber Leviticus 27, 15)