Mosaico decorativo

Fondare 25898 Risultati per: Um

  • Propterea lætamini cæli, et qui habitatis in eis. Væ terræ, et mari, quia descendit diabolus ad vos habens iram magnam, sciens quod modicum tempus habet. (Apocalypsis Ioannis 12, 12)

  • Et postquam vidit draco quod projectus esset in terram, persecutus est mulierem, quæ peperit masculum: (Apocalypsis Ioannis 12, 13)

  • et datæ sunt mulieri alæ duæ aquilæ magnæ ut volaret in desertum in locum suum, ubi alitur per tempus et tempora, et dimidium temporis a facie serpentis. (Apocalypsis Ioannis 12, 14)

  • Et misit serpens ex ore suo post mulierem, aquam tamquam flumen, ut eam faceret trahi a flumine. (Apocalypsis Ioannis 12, 15)

  • Et adjuvit terra mulierem, et aperuit terra os suum, et absorbuit flumen, quod misit draco de ore suo. (Apocalypsis Ioannis 12, 16)

  • Et iratus est draco in mulierem: et abiit facere prælium cum reliquis de semine ejus, qui custodiunt mandata Dei, et habent testimonium Jesu Christi. (Apocalypsis Ioannis 12, 17)

  • Et vidi unum de capitibus suis quasi occisum in mortem: et plaga mortis ejus curata est. Et admirata est universa terra post bestiam. (Apocalypsis Ioannis 13, 3)

  • Et adoraverunt draconem, qui dedit potestatem bestiæ: et adoraverunt bestiam, dicentes: Quis similis bestiæ? et quis poterit pugnare cum ea? (Apocalypsis Ioannis 13, 4)

  • Et datum est ei os loquens magna et blasphemias: et data est ei potestas facere menses quadraginta duos. (Apocalypsis Ioannis 13, 5)

  • Et aperuit os suum in blasphemias ad Deum, blasphemare nomen ejus, et tabernaculum ejus, et eos qui in cælo habitant. (Apocalypsis Ioannis 13, 6)

  • Et est datum illi bellum facere cum sanctis, et vincere eos. Et data est illi potestas in omnem tribum, et populum, et linguam, et gentem, (Apocalypsis Ioannis 13, 7)

  • et adoraverunt eam omnes, qui inhabitant terram: quorum non sunt scripta nomina in libro vitæ Agni, qui occisus est ab origine mundi. (Apocalypsis Ioannis 13, 8)


"Invoquemos sempre o auxílio de Nossa Senhora." São Padre Pio de Pietrelcina