Fondare 25898 Risultati per: Um
Similiter adolescentes subditi estote senioribus. Omnes autem invicem humilitatem insinuate, quia Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. (Epistula I Petri 5, 5)
Humiliamini igitur sub potenti manu Dei, ut vos exaltet in tempore visitationis: (Epistula I Petri 5, 6)
omnem sollicitudinem vestram projicientes in eum, quoniam ipsi cura est de vobis. (Epistula I Petri 5, 7)
Deus autem omnis gratiæ, qui vocavit nos in æternam suam gloriam in Christo Jesu, modicum passos ipse perficiet, confirmabit, solidabitque. (Epistula I Petri 5, 10)
Ipsi gloria, et imperium in sæcula sæculorum. Amen. (Epistula I Petri 5, 11)
Per Silvanum fidelem fratrem vobis, ut arbitror, breviter scripsi: obsecrans et contestans, hanc esse veram gratiam Dei, in qua statis. (Epistula I Petri 5, 12)
Salutat vos ecclesia quæ est in Babylone coëlecta, et Marcus filius meus. (Epistula I Petri 5, 13)
Simon Petrus, servus et apostolus Jesu Christi, iis qui coæqualem nobiscum sortiti sunt fidem in justitia Dei nostri, et Salvatoris Jesu Christi. (Epistula II Petri 1, 1)
Hæc enim si vobiscum adsint, et superent, non vacuos nec sine fructu vos constituent in Domini nostri Jesu Christi cognitione. (Epistula II Petri 1, 8)
Cui enim non præsto sunt hæc, cæcus est, et manu tentans, oblivionem accipiens purgationis veterum suorum delictorum. (Epistula II Petri 1, 9)
Sic enim abundanter ministrabitur vobis introitus in æternum regnum Domini nostri et Salvatoris Jesu Christi. (Epistula II Petri 1, 11)
Justum autem arbitror quamdiu sum in hoc tabernaculo, suscitare vos in commonitione: (Epistula II Petri 1, 13)