Fondare 25898 Risultati per: Um
Sollicite cura teipsum probabilem exhibere Deo, operarium inconfusibilem, recte tractantem verbum veritatis. (Epistula II ad Timotheum 2, 15)
Profana autem et vaniloquia devita: multum enim proficiunt ad impietatem: (Epistula II ad Timotheum 2, 16)
et sermo eorum ut cancer serpit: ex quibus est Hymenæus et Philetus, (Epistula II ad Timotheum 2, 17)
qui a veritate exciderunt, dicentes resurrectionem esse jam factam, et subverterunt quorumdam fidem. (Epistula II ad Timotheum 2, 18)
Sed firmum fundamentum Dei stat, habens signaculum hoc: cognovit Dominus qui sunt ejus, et discedat ab iniquitate omnis qui nominat nomen Domini. (Epistula II ad Timotheum 2, 19)
In magna autem domo non solum sunt vasa aurea, et argentea, sed et lignea, et fictilia: et quædam quidem in honorem, quædam autem in contumeliam. (Epistula II ad Timotheum 2, 20)
Si quis ergo emundaverit se ab istis, erit vas in honorem sanctificatum, et utile Domino ad omne opus bonum paratum. (Epistula II ad Timotheum 2, 21)
Juvenilia autem desideria fuge, sectare vero justitiam, fidem, spem, caritatem, et pacem cum iis qui invocant Dominum de corde puro. (Epistula II ad Timotheum 2, 22)
Servum autem Domini non oportet litigare: sed mansuetum esse ad omnes, docibilem, patientem, (Epistula II ad Timotheum 2, 24)
cum modestia corripientem eos qui resistunt veritati, nequando Deus det illis pœnitentiam ad cognoscendam veritatem, (Epistula II ad Timotheum 2, 25)
proditores, protervi, tumidi, et voluptatum amatores magis quam Dei: (Epistula II ad Timotheum 3, 4)
semper discentes, et numquam ad scientiam veritatis pervenientes. (Epistula II ad Timotheum 3, 7)