Mosaico decorativo

Fondare 25898 Risultati per: Um

  • numquid omnes virtutes? numquid omnes gratiam habent curationum? numquid omnes linguis loquuntur? numquid omnes interpretantur? (Epistula I ad Corinthios 12, 30)

  • Si linguis hominum loquar, et angelorum, caritatem autem non habeam, factus sum velut æs sonans, aut cymbalum tinniens. (Epistula I ad Corinthios 13, 1)

  • Et si habuero prophetiam, et noverim mysteria omnia, et omnem scientiam: et si habuero omnem fidem ita ut montes transferam, caritatem autem non habuero, nihil sum. (Epistula I ad Corinthios 13, 2)

  • Et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas, et si tradidero corpus meum ita ut ardeam, caritatem autem non habuero, nihil mihi prodest. (Epistula I ad Corinthios 13, 3)

  • non est ambitiosa, non quærit quæ sua sunt, non irritatur, non cogitat malum, (Epistula I ad Corinthios 13, 5)

  • Caritas numquam excidit: sive prophetiæ evacuabuntur, sive linguæ cessabunt, sive scientia destruetur. (Epistula I ad Corinthios 13, 8)

  • Cum autem venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est. (Epistula I ad Corinthios 13, 10)

  • Cum essem parvulus, loquebar ut parvulus, sapiebam ut parvulus, cogitabam ut parvulus. Quando autem factus sum vir, evacuavi quæ erant parvuli. (Epistula I ad Corinthios 13, 11)

  • Videmus nunc per speculum in ænigmate: tunc autem facie ad faciem. Nunc cognosco ex parte: tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum. (Epistula I ad Corinthios 13, 12)

  • Nunc autem manent fides, spes, caritas, tria hæc: major autem horum est caritas. (Epistula I ad Corinthios 13, 13)

  • Qui loquitur lingua, semetipsum ædificat: qui autem prophetat, ecclesiam Dei ædificat. (Epistula I ad Corinthios 14, 4)

  • Tamen quæ sine anima sunt vocem dantia, sive tibia, sive cithara ; nisi distinctionem sonituum dederint, quomodo scietur id quod canitur, aut quod citharizatur? (Epistula I ad Corinthios 14, 7)


"As almas! As almas! Se alguém soubesse o preço que custam". São Padre Pio de Pietrelcina