Fondare 25898 Risultati per: Um
Obsecro autem vos fratres per nomen Domini nostri Jesu Christi: ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata: sitis autem perfecti in eodem sensu, et in eadem sententia. (Epistula I ad Corinthios 1, 10)
Significatum est enim mihi de vobis fratres mei ab iis, qui sunt Chloës, quia contentiones sunt inter vos. (Epistula I ad Corinthios 1, 11)
Hoc autem dico, quod unusquisque vestrum dicit: Ego quidem sum Pauli: ego autem Apollo: ego vero Cephæ: ego autem Christi. (Epistula I ad Corinthios 1, 12)
Divisus est Christus? numquid Paulus crucifixus est pro vobis? aut in nomine Pauli baptizati estis? (Epistula I ad Corinthios 1, 13)
Gratias ago Deo, quod neminem vestrum baptizavi, nisi Crispum et Caium: (Epistula I ad Corinthios 1, 14)
Baptizavi autem et Stephanæ domum: ceterum nescio si quem alium baptizaverim. (Epistula I ad Corinthios 1, 16)
Verbum enim crucis pereuntibus quidem stultitia est: iis autem qui salvi fiunt, id est nobis, Dei virtus est. (Epistula I ad Corinthios 1, 18)
Scriptum est enim: Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo. (Epistula I ad Corinthios 1, 19)
Nam quia in Dei sapientia non cognovit mundus per sapientiam Deum: placuit Deo per stultitiam prædicationis salvos facere credentes. (Epistula I ad Corinthios 1, 21)
nos autem prædicamus Christum crucifixum: Judæis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam, (Epistula I ad Corinthios 1, 23)
ipsis autem vocatis Judæis, atque Græcis Christum Dei virtutem, et Dei sapientiam: (Epistula I ad Corinthios 1, 24)
quia quod stultum est Dei, sapientius est hominibus: et quod infirmum est Dei, fortius est hominibus. (Epistula I ad Corinthios 1, 25)