Fondare 25898 Risultati per: Um
Sabbatum enim requietionis est, et affligetis animas vestras religione perpetua. (Liber Leviticus 16, 31)
et expiabit sanctuarium et tabernaculum testimonii atque altare, sacerdotes quoque et universum populum. (Liber Leviticus 16, 33)
Eritque vobis hoc legitimum sempiternum, ut oretis pro filiis Israël, et pro cunctis peccatis eorum semel in anno. Fecit igitur sicut præceperat Dominus Moysi. (Liber Leviticus 16, 34)
Loquere Aaron et filiis ejus, et cunctis filiis Israël, dicens ad eos: Iste est sermo quem mandavit Dominus, dicens: (Liber Leviticus 17, 2)
Homo quilibet de domo Israël, si occiderit bovem aut ovem, sive capram, in castris vel extra castra, (Liber Leviticus 17, 3)
et non obtulerit ad ostium tabernaculi oblationem Domino, sanguinis reus erit: quasi si sanguinem fuderit, sic peribit de medio populi sui. (Liber Leviticus 17, 4)
Ideo sacerdoti offerre debent filii Israël hostias suas, quas occident in agro, ut sanctificentur Domino ante ostium tabernaculi testimonii, et immolent eas hostias pacificas Domino. (Liber Leviticus 17, 5)
Fundetque sacerdos sanguinem super altare Domini ad ostium tabernaculi testimonii, et adolebit adipem in odorem suavitatis Domino: (Liber Leviticus 17, 6)
et nequaquam ultra immolabunt hostias suas dæmonibus, cum quibus fornicati sunt. Legitimum sempiternum erit illis et posteris eorum. (Liber Leviticus 17, 7)
Et ad ipsos dices: Homo de domo Israël, et de advenis qui peregrinantur apud vos, qui obtulerit holocaustum sive victimam, (Liber Leviticus 17, 8)
et ad ostium tabernaculi testimonii non adduxerit eam, ut offeratur Domino, interibit de populo suo. (Liber Leviticus 17, 9)
Homo quilibet de domo Israël et de advenis qui peregrinantur inter eos, si comederit sanguinem, obfirmabo faciem meam contra animam illius, et disperdam eam de populo suo, (Liber Leviticus 17, 10)