Mosaico decorativo

Fondare 25898 Risultati per: Um

  • Cum autem perambulasset partes illas, et exhortatus eos fuisset multo sermone, venit ad Græciam: (Actus Apostolorum 20, 2)

  • ubi cum fecisset menses tres, factæ sunt illi insidiæ a Judæis navigaturo in Syriam: habuitque consilium ut reverteretur per Macedoniam. (Actus Apostolorum 20, 3)

  • Comitatus est autem eum Sopater Pyrrhi Berœensis, Thessalonicensium vero Aristarchus, et Secundus, et Gajus Derbeus, et Timotheus: Asiani vero Tychicus et Trophimus. (Actus Apostolorum 20, 4)

  • Hi cum præcessissent, sustinuerunt nos Troade: (Actus Apostolorum 20, 5)

  • nos vero navigavimus post dies azymorum a Philippis, et venimus ad eos Troadem in diebus quinque, ubi demorati sumus diebus septem. (Actus Apostolorum 20, 6)

  • Una autem sabbati cum convenissemus ad frangendum panem, Paulus disputabat cum eis profecturus in crastinum, protraxitque sermonem usque in mediam noctem. (Actus Apostolorum 20, 7)

  • Sedens autem quidam adolescens nomine Eutychus super fenestram, cum mergeretur somno gravi, disputante diu Paulo, ductus somno cecidit de tertio cœnaculo deorsum, et sublatus est mortuus. (Actus Apostolorum 20, 9)

  • Ad quem cum descendisset Paulus, incubuit super eum: et complexus dixit: Nolite turbari, anima enim ipsius in ipso est. (Actus Apostolorum 20, 10)

  • Adduxerunt autem puerum viventem, et consolati sunt non minime. (Actus Apostolorum 20, 12)

  • Nos autem ascendentes navem, navigavimus in Asson, inde suscepturi Paulum: sic enim disposuerat ipse per terram iter facturus. (Actus Apostolorum 20, 13)

  • Cum autem convenisset nos in Asson, assumpto eo, venimus Mitylenen. (Actus Apostolorum 20, 14)

  • Et inde navigantes, sequenti die venimus contra Chium, et alia applicuimus Samum, et sequenti die venimus Miletum. (Actus Apostolorum 20, 15)


"Não sejamos mesquinhos com Deus que tanto nos enriquece." São Padre Pio de Pietrelcina