Mosaico decorativo

Fondare 25898 Risultati per: Um

  • quærere Deum si forte attrectent eum, aut inveniant, quamvis non longe sit ab unoquoque nostrum. (Actus Apostolorum 17, 27)

  • In ipso enim vivimus, et movemur, et sumus: sicut et quidam vestrorum poëtarum dixerunt: Ipsius enim et genus sumus. (Actus Apostolorum 17, 28)

  • Genus ergo cum simus Dei, non debemus æstimare auro, aut argento, aut lapidi, sculpturæ artis, et cogitationis hominis, divinum esse simile. (Actus Apostolorum 17, 29)

  • eo quod statuit diem in quo judicaturus est orbem in æquitate, in viro in quo statuit, fidem præbens omnibus, suscitans eum a mortuis. (Actus Apostolorum 17, 31)

  • Cum audissent autem resurrectionem mortuorum, quidam quidem irridebant, quidam vero dixerunt: Audiemus te de hoc iterum. (Actus Apostolorum 17, 32)

  • Sic Paulus exivit de medio eorum. (Actus Apostolorum 17, 33)

  • Quidam vero viri adhærentes ei, crediderunt: in quibus et Dionysius Areopagita, et mulier nomine Damaris, et alii cum eis. (Actus Apostolorum 17, 34)

  • Post hæc egressus ab Athenis, venit Corinthum: (Actus Apostolorum 18, 1)

  • et inveniens quemdam Judæum nomine Aquilam, Ponticum genere, qui nuper venerat ab Italia, et Priscillam uxorem ejus (eo quod præcepisset Claudius discedere omnes Judæos a Roma), accessit ad eos. (Actus Apostolorum 18, 2)

  • Et disputabat in synagoga per omne sabbatum, interponens nomen Domini Jesu: suadebatque Judæis et Græcis. (Actus Apostolorum 18, 4)

  • Cum venissent autem de Macedonia Silas et Timotheus, instabat verbo Paulus, testificans Judæis esse Christum Jesum. (Actus Apostolorum 18, 5)

  • Contradicentibus autem eis, et blasphemantibus, excutiens vestimenta sua, dixit ad eos: Sanguis vester super caput vestrum: mundus ego: ex hoc ad gentes vadam. (Actus Apostolorum 18, 6)


"Proponha-se a exercitar-se nas virtudes". São Padre Pio de Pietrelcina