Fondare 25898 Risultati per: Um
Filium quoque et filiam si cornu percusserit, simili sententiæ subjacebit. (Liber Exodus 21, 31)
Si servum ancillamque invaserit, triginta siclos argenti domino dabit, bos vero lapidibus opprimetur. (Liber Exodus 21, 32)
reddet dominus cisternæ pretium jumentorum : quod autem mortuum est, ipsius erit. (Liber Exodus 21, 34)
Si bos alienus bovem alterius vulneraverit, et ille mortuus fuerit : vendent bovem vivum, et divident pretium, cadaver autem mortui inter se dispertient. (Liber Exodus 21, 35)
Sin autem sciebat quod bos cornupeta esset ab heri et nudiustertius, et non custodivit eum dominus suus : reddet bovem pro bove, et cadaver integrum accipiet. (Liber Exodus 21, 36)
Si effringens fur domum sive suffodiens fuerit inventus, et accepto vulnere mortuus fuerit, percussor non erit reus sanguinis. (Liber Exodus 22, 2)
Quod si orto sole hoc fecerit, homicidium perpetravit, et ipse morietur. Si non habuerit quod pro furto reddat, ipse venundabitur. (Liber Exodus 22, 3)
Si inventum fuerit apud eum quod furatus est, vivens : sive bos, sive asinus, sive ovis, duplum restituet. (Liber Exodus 22, 4)
Si læserit quispiam agrum vel vineam, et dimiserit jumentum suum ut depascatur aliena : quidquid optimum habuerit in agro suo, vel in vinea, pro damni æstimatione restituet. (Liber Exodus 22, 5)
Si egressus ignis invenerit spinas, et comprehenderit acervos frugum, sive stantes segetes in agris, reddet damnum qui ignem succenderit. (Liber Exodus 22, 6)
Si quis commendaverit amico pecuniam aut vas in custodiam, et ab eo, qui susceperat, furto ablata fuerint : si invenitur fur, duplum reddet : (Liber Exodus 22, 7)
si latet fur, dominus domus applicabitur ad deos, et jurabit quod non extenderit manum in rem proximi sui, (Liber Exodus 22, 8)