Fondare 25898 Risultati per: Um
Et dixit Dominus ad Moysen : Adhuc una plaga tangam Pharaonem et Ægyptum, et post hæc dimittet vos, et exire compellet. (Liber Exodus 11, 1)
Et ait : Hæc dicit Dominus : Media nocte egrediar in Ægyptum : (Liber Exodus 11, 4)
et morietur omne primogenitum in terra Ægyptiorum, a primogenito Pharaonis, qui sedet in solio ejus, usque ad primogenitum ancillæ quæ est ad molam, et omnia primogenita jumentorum. (Liber Exodus 11, 5)
Apud omnes autem filios Israël non mutiet canis ab homine usque ad pecus : ut sciatis quanto miraculo dividat Dominus Ægyptios et Israël. (Liber Exodus 11, 7)
Moyses autem et Aaron fecerunt omnia ostenta, quæ scripta sunt, coram Pharaone. Et induravit Dominus cor Pharaonis, nec dimisit filios Israël de terra sua. (Liber Exodus 11, 10)
Mensis iste, vobis principium mensium : primus erit in mensibus anni. (Liber Exodus 12, 2)
Loquimini ad universum cœtum filiorum Israël, et dicite eis : Decima die mensis hujus tollat unusquisque agnum per familias et domos suas. (Liber Exodus 12, 3)
Sin autem minor est numerus ut sufficere possit ad vescendum agnum, assumet vicinum suum qui junctus est domui suæ, juxta numerum animarum quæ sufficere possunt ad esum agni. (Liber Exodus 12, 4)
Erit autem agnus absque macula, masculus, anniculus : juxta quem ritum tolletis et hædum. (Liber Exodus 12, 5)
Et servabitis eum usque ad quartamdecimam diem mensis hujus : immolabitque eum universa multitudo filiorum Israël ad vesperam. (Liber Exodus 12, 6)
Et sument de sanguine ejus, ac ponent super utrumque postem, et in superliminaribus domorum, in quibus comedent illum. (Liber Exodus 12, 7)
Et edent carnes nocte illa assas igni, et azymos panes cum lactucis agrestibus. (Liber Exodus 12, 8)