Fondare 805 Risultati per: Tuum
Ne tradas, Domine, sceptrum tuum his, qui non sunt, ne rideant ad ruinam nostram: sed converte consilium eorum super eos, et eum qui in nos cœpit sævire, disperde. (Liber Esther 14, 11)
Sed cum lapidibus regionum pactum tuum, et bestiæ terræ pacificæ erunt tibi. (Liber Iob 5, 23)
Et scies quod pacem habeat tabernaculum tuum ; et visitans speciem tuam, non peccabis. (Liber Iob 5, 24)
Scies quoque quoniam multiplex erit semen tuum, et progenies tua quasi herba terræ. (Liber Iob 5, 25)
Quid est homo, quia magnificas eum? aut quid apponis erga eum cor tuum? (Liber Iob 7, 17)
donec impleatur risu os tuum, et labia tua jubilo. (Liber Iob 8, 21)
Tu autem firmasti cor tuum, et expandisti ad eum manus tuas. (Liber Iob 11, 13)
Cur faciem tuam abscondis, et arbitraris me inimicum tuum? (Liber Iob 13, 24)
Docuit enim iniquitas tua os tuum, et imitaris linguam blasphemantium. (Liber Iob 15, 5)
Condemnabit te os tuum, et non ego: et labia tua respondebunt tibi. (Liber Iob 15, 6)
Quid te elevat cor tuum, et quasi magna cogitans attonitos habes oculos? (Liber Iob 15, 12)
Numquid post ortum tuum præcepisti diluculo, et ostendisti auroræ locum suum? (Liber Iob 38, 12)
