Fondare 1590 Risultati per: Tui
Ipsum enim elegit Dominus Deus tuus de cunctis tribubus tuis, ut stet, et ministret nomini Domini, ipse, et filii ejus in sempiternum. (Liber Deuteronomii 18, 5)
nec incantator, nec qui pythones consulat, nec divinos, aut quærat a mortuis veritatem. (Liber Deuteronomii 18, 11)
Prophetam de gente tua et de fratribus tuis, sicut me, suscitabit tibi Dominus Deus tuus: ipsum audies, (Liber Deuteronomii 18, 15)
Prophetam suscitabo eis de medio fratrum suorum similem tui: et ponam verba mea in ore ejus, loqueturque ad eos omnia quæ præcepero illi. (Liber Deuteronomii 18, 18)
Cum autem dilataverit Dominus Deus tuus terminos tuos, sicut juravit patribus tuis, et dederit tibi cunctam terram, quam eis pollicitus est (Liber Deuteronomii 19, 8)
Non assumes, et transferes terminos proximi tui, quos fixerunt priores in possessione tua, quam Dominus Deus tuus dabit tibi in terra quam acceperis possidendam. (Liber Deuteronomii 19, 14)
reddent ei sicut fratri suo facere cogitavit, et auferes malum de medio tui: (Liber Deuteronomii 19, 19)
absque mulieribus et infantibus, jumentis et ceteris quæ in civitate sunt. Omnem prædam exercitui divides, et comedes de spoliis hostium tuorum, quæ Dominus Deus tuus dederit tibi. (Liber Deuteronomii 20, 14)
egredientur majores natu, et judices tui, et metientur a loco cadaveris singularum per circuitum spatia civitatum: (Liber Deuteronomii 21, 2)
propitius esto populo tuo Israël, quem redemisti, Domine, et ne reputes sanguinem innocentem in medio populi tui Israël. Et auferetur ab eis reatus sanguinis: (Liber Deuteronomii 21, 8)
Non videbis bovem fratris tui, aut ovem errantem, et præteribis: sed reduces fratri tuo, (Liber Deuteronomii 22, 1)
Similiter facies de asino, et de vestimento, et de omni re fratris tui, quæ perierit: si inveneris eam, ne negligas quasi alienam. (Liber Deuteronomii 22, 3)
