Fondare 1590 Risultati per: Tui
Ideo patres comedent filios in medio tui, et filii comedent patres suos: et faciam in te judicia, et ventilabo universas reliquias tuas in omnem ventum. (Prophetia Ezechielis 5, 10)
Idcirco vivo ego, dicit Dominus Deus, nisi pro eo quod sanctum meum violasti in omnibus offensionibus tuis et in cunctis abominationibus tuis, ego quoque confringam: et non parcet oculus meus, et non miserebor. (Prophetia Ezechielis 5, 11)
Tertia pars tui peste morietur, et fame consumetur in medio tui, et tertia pars tui in gladio cadet in circuitu tuo: tertiam vero partem tuam in omnem ventum dispergam, et gladium evaginabo post eos. (Prophetia Ezechielis 5, 12)
Et non parcet oculus meus super te, et non miserebor: sed vias tuas ponam super te, et abominationes tuæ in medio tui erunt, et scietis quia ego Dominus. (Prophetia Ezechielis 7, 4)
et non parcet oculus meus, nec miserebor: sed vias tuas imponam tibi, et abominationes tuæ in medio tui erunt, et scietis quia ego sum Dominus percutiens. (Prophetia Ezechielis 7, 9)
Et similitudo vultuum eorum, ipsi vultus quos videram juxta fluvium Chobar, et intuitus eorum, et impetus singulorum ante faciem suam ingredi. (Prophetia Ezechielis 10, 22)
Gladium metuistis, et gladium inducam super vos, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 11, 8)
Fili hominis, fratres tui, fratres tui, viri propinqui tui, et omnis domus Israël, universi quibus dixerunt habitatores Jerusalem: Longe recedite a Domino: nobis data est terra in possessionem. (Prophetia Ezechielis 11, 15)
Quasi vulpes in desertis prophetæ tui, Israël, erant. (Prophetia Ezechielis 13, 4)
Et tu, fili hominis, pone faciem tuam contra filias populi tui quæ prophetant de corde suo: et vaticinare super eas, (Prophetia Ezechielis 13, 17)
Et quando nata es, in die ortus tui non est præcisus umbilicus tuus, et aqua non es lota in salutem, nec sale salita, nec involuta pannis. (Prophetia Ezechielis 16, 4)
Non pepercit super te oculus, ut faceret tibi unum de his, misertus tui: sed projecta es super faciem terræ in abjectione animæ tuæ in die qua nata es. (Prophetia Ezechielis 16, 5)
