Mosaico decorativo

Fondare 590 Risultati per: Tuam

  • Tu autem vastata, quid facies? cum vestieris te coccino, cum ornata fueris monili aureo, et pinxeris stibio oculos tuos, frustra componeris: contempserunt te amatores tui ; animam tuam quærent. (Liber Ieremiae 4, 30)

  • Et comedet segetes tuas et panem tuum ; devorabit filios tuos et filias tuas ; comedet gregem tuum et armenta tua ; comedet vineam tuam et ficum tuam: et conteret urbes munitas tuas, in quibus tu habes fiduciam, gladio. (Liber Ieremiae 5, 17)

  • Hæc dicit Dominus exercituum: Usque ad racemum colligent quasi in vinea reliquias Israël. Converte manum tuam quasi vindemiator ad cartallum. (Liber Ieremiae 6, 9)

  • Congrega de terra confusionem tuam, quæ habitas in obsidione: (Liber Ieremiae 10, 17)

  • Effunde indignationem tuam super gentes quæ non cognoverunt te, et super provincias quæ nomen tuum non invocaverunt: quia comederunt Jacob, et devoraverunt eum, et consumpserunt illum, et decus ejus dissipaverunt. (Liber Ieremiae 10, 25)

  • Tu autem, Domine Sabaoth, qui judicas juste, et probas renes et corda, videam ultionem tuam ex eis: tibi enim revelavi causam meam. (Liber Ieremiae 11, 20)

  • Propterea hæc dicit Dominus ad viros Anathoth, qui quærunt animam tuam, et dicunt: Non prophetabis in nomine Domini, et non morieris in manibus nostris: (Liber Ieremiae 11, 21)

  • Unde et ego nudavi femora tua contra faciem tuam, et apparuit ignominia tua: (Liber Ieremiae 13, 26)

  • sacrificantes in agro: fortitudinem tuam, et omnes thesauros tuos in direptionem dabo ; excelsa tua propter peccata in universis finibus tuis. (Liber Ieremiae 17, 3)

  • Numquid redditur pro bono malum, quia foderunt foveam animæ meæ? Recordare quod steterim in conspectu tuo ut loquerer pro eis bonum, et averterem indignationem tuam ab eis. (Liber Ieremiae 18, 20)

  • Et tu, Domine exercituum, probator justi, qui vides renes et cor, videam, quæso, ultionem tuam ex eis: tibi enim revelavi causam meam. (Liber Ieremiae 20, 12)

  • Ascende Libanum, et clama, et in Basan da vocem tuam: et clama ad transeuntes, quia contriti sunt omnes amatores tui. (Liber Ieremiae 22, 20)


“O homem sem Deus é um ser mutilado”. São Padre Pio de Pietrelcina