Fondare 272 Risultati per: Tobias Resistentia Ad Opus
Infelices autem sunt, et inter mortuos spes illorum est, qui appellaverunt deos opera manuum hominum: aurum et argentum, artis inventionem, et similitudines animalium, aut lapidem inutilem, opus manus antiquæ. (Liber Sapientiae 13, 10)
ne forte cadat, prospiciens illi: sciens quoniam non potest adjuvare se: imago enim est, et opus est illi adjutorium. (Liber Sapientiae 13, 16)
Trade filiam, et grande opus feceris: et homini sensato da illam. (Liber Ecclesiasticus 7, 27)
Ne dicas: Quid est mihi opus? et quæ erunt mihi ex hoc bona? (Liber Ecclesiasticus 11, 25)
Si necessarius illi fueris, supplantabit te, et subridens spem dabit, narrans tibi bona, et dicet: Quid opus est tibi? (Liber Ecclesiasticus 13, 7)
Omne opus corruptibile in fine deficiet, et qui illud operatur ibit cum illo. (Liber Ecclesiasticus 14, 20)
Et omne opus electum justificabitur, et qui operatur illud honorabitur in illo. (Liber Ecclesiasticus 14, 21)
Cibaria, et virga, et onus asino: panis, et disciplina, et opus servo. (Liber Ecclesiasticus 33, 25)
Sic omnis faber et architectus, qui noctem tamquam diem transigit: qui sculpit signacula sculptilia, et assiduitas ejus variat picturam: cor suum dabit in similitudinem picturæ, et vigilia sua perficiet opus. (Liber Ecclesiasticus 38, 28)
Sic faber ferrarius sedens juxta incudem, et considerans opus ferri: vapor ignis uret carnes ejus, et in calore fornacis concertatur. (Liber Ecclesiasticus 38, 29)
Sic figulus sedens ad opus suum, convertens pedibus suis rotam, qui in sollicitudine positus est semper propter opus suum, et in numero est omnis operatio ejus. (Liber Ecclesiasticus 38, 32)
Omnia opera Domini bona, et omne opus hora sua subministrabit. (Liber Ecclesiasticus 39, 39)