Fondare 85 Risultati per: Tir
Infans octo dierum circumcidetur in vobis, omne masculinum in generationibus vestris: tam vernaculus, quam emptitius circumcidetur, et quicumque non fuerit de stirpe vestra: (Liber Genesis 17, 12)
Jura ergo per Deum, ne noceas mihi, et posteris meis, stirpique meæ: sed juxta misericordiam, quam feci tibi, facies mihi, et terræ in qua versatus es advena. (Liber Genesis 21, 23)
Dixitque Rebecca ad Isaac: Tædet me vitæ meæ propter filias Heth: si acceperit Jacob uxorem de stirpe hujus terræ, nolo vivere. (Liber Genesis 27, 46)
Egressus est post hæc vir de domo Levi : et accepit uxorem stirpis suæ. (Liber Exodus 2, 1)
Mares tantum stirpis Aaron comedent illud. Legitimum ac sempiternum erit in generationibus vestris de sacrificiis Domini: omnis qui tetigerit illa, sanctificabitur. (Liber Leviticus 6, 18)
ne commisceat stirpem generis sui vulgo gentis suæ: quia ego Dominus, qui sanctifico eum. (Liber Leviticus 21, 15)
Dic ad eos, et ad posteros eorum: Omnis homo qui accesserit de stirpe vestra ad ea quæ consecrata sunt, et quæ obtulerunt filii Israël Domino, in quo est immunditia, peribit coram Domino. Ego sum Dominus. (Liber Leviticus 22, 3)
Si invaluerit apud vos manus advenæ atque peregrini, et attenuatus frater tuus vendiderit se ei, aut cuiquam de stirpe ejus: (Liber Leviticus 25, 47)
Et omnis de stirpe ejus summa pugnantium, septuaginta quatuor millia sexcenti. (Liber Numeri 2, 4)
Omnis de stirpe ejus exercitus pugnatorum, quinquaginta septem millia quadringenti. (Liber Numeri 2, 8)
sed cultores fortissimos habet, et urbes grandes atque muratas. Stirpem Enac vidimus ibi. (Liber Numeri 13, 29)
Quis dinumerare possit pulverem Jacob, et nosse numerum stirpis Israël? Moriatur anima mea morte justorum, et fiant novissima mea horum similia. (Liber Numeri 23, 10)