Fondare 38 Risultati per: Timuerunt
Timuerunt autem obstetrices Deum, et non fecerunt juxta præceptum regis Ægypti, sed conservabant mares. (Liber Exodus 1, 17)
Et quia timuerunt obstetrices Deum, ædificavit eis domos. (Liber Exodus 1, 21)
Cumque appropinquasset Pharao, levantes filii Israël oculos, viderunt Ægyptios post se, et timuerunt valde : clamaveruntque ad Dominum, (Liber Exodus 14, 10)
Videntes autem Aaron et filii Israël cornutam Moysi faciem, timuerunt prope accedere. (Liber Exodus 34, 30)
Et audierunt Philisthiim quod congregati essent filii Israël in Masphath, et ascenderunt satrapæ Philisthinorum ad Israël. Quod cum audissent filii Israël, timuerunt a facie Philisthinorum. (Liber I Samuelis 7, 7)
Audivit itaque omnis Israël judicium quod judicasset rex, et timuerunt regem, videntes sapientiam Dei esse in eo ad faciendum judicium. (Liber I Regum 3, 28)
Timuerunt illi vehementer, et dixerunt: Ecce duo reges non potuerunt stare coram eo, et quomodo nos valebimus resistere? (Liber II Regum 10, 4)
Tunc audientes hæc filii Israël qui habitabant in terra Juda, timuerunt valde a facie ejus. (Liber Iudith 4, 1)
Exaudiet Deus, et humiliabit illos, qui est ante sæcula. Non enim est illis commutatio, et non timuerunt Deum. (Liber Psalmorum 54, 20)
Viderunt te aquæ, Deus ; viderunt te aquæ, et timuerunt: et turbatæ sunt abyssi. (Liber Psalmorum 76, 17)
et deduxit eos in spe, et non timuerunt, et inimicos eorum operuit mare. (Liber Psalmorum 77, 53)
Quibus illi conspectis timuerunt valde, aspicientes simul et Judam, et exercitum in campo paratum ad prælium. (Liber I Maccabaeorum 4, 21)