Fondare 1263 Risultati per: Terra Sancta
Et qui fugerint gladium, revertentur de terra Ægypti in terram Juda viri pauci: et scient omnes reliquiæ Juda, ingredientium terram Ægypti ut habitent ibi, cujus sermo compleatur, meus an illorum. (Liber Ieremiae 44, 28)
Dies autem ille Domini Dei exercituum dies ultionis, ut sumat vindictam de inimicis suis: devorabit gladius, et saturabitur, et inebriabitur sanguine eorum: victima enim Domini Dei exercituum in terra aquilonis juxta flumen Euphraten. (Liber Ieremiae 46, 10)
Et tu ne timeas, serve meus Jacob, et ne paveas, Israël: quia ecce ego salvum te faciam de longinquo, et semen tuum de terra captivitatis tuæ: et revertetur Jacob, et requiescet, et prosperabitur, et non erit qui exterreat eum. (Liber Ieremiae 46, 27)
Ablata est lætitia et exsultatio de Carmelo et de terra Moab, et vinum de torcularibus sustuli: nequaquam calcator uvæ solitum celeuma cantabit. (Liber Ieremiae 48, 33)
A voce ruinæ eorum commota est terra ; clamor in mari Rubro auditus est vocis ejus. (Liber Ieremiae 49, 21)
Verbum quod locutus est Dominus de Babylone et de terra Chaldæorum, in manu Jeremiæ prophetæ. (Liber Ieremiae 50, 1)
Recedite de medio Babylonis, et de terra Chaldæorum egredimini, et estote quasi hædi ante gregem. (Liber Ieremiae 50, 8)
Quoniam ecce ego suscito, et adducam in Babylonem congregationem gentium magnarum de terra aquilonis, et præparabuntur adversus eam, et inde capietur: sagitta ejus quasi viri fortis interfectoris: non revertetur vacua. (Liber Ieremiae 50, 9)
Vox belli in terra, et contritio magna. (Liber Ieremiae 50, 22)
Aperuit Dominus thesaurum suum, et protulit vasa iræ suæ, quoniam opus est Domino Deo exercituum, in terra Chaldæorum. (Liber Ieremiae 50, 25)
Vox fugientium, et eorum qui evaserunt de terra Babylonis, ut annuntient in Sion ultionem Domini Dei nostri, ultionem templi ejus. (Liber Ieremiae 50, 28)
Siccitas super aquas ejus erit, et arescent, quia terra sculptilium est, et in portentis gloriantur. (Liber Ieremiae 50, 38)