Fondare 1457 Risultati per: Terra Gentes
Et tu, fili hominis, pone tibi duas vias, ut veniat gladius regis Babylonis: de terra una egredientur ambæ: et manu capiet conjecturam ; in capite viæ civitatis conjiciet. (Prophetia Ezechielis 21, 19)
Revertere ad vaginam tuam, in loco in quo creatus es: in terra nativitatis tuæ judicabo te. (Prophetia Ezechielis 21, 30)
Fili hominis, dic ei: Tu es terra immunda, et non compluta in die furoris. (Prophetia Ezechielis 22, 24)
Et quæsivi de eis virum qui interponeret sepem, et staret oppositus contra me pro terra, ne dissiparem eam: et non inveni. (Prophetia Ezechielis 22, 30)
multiplicavit enim fornicationes suas, recordans dies adolescentiæ suæ, quibus fornicata est in terra Ægypti. (Prophetia Ezechielis 23, 19)
Et requiescere faciam scelus tuum de te, et fornicationem tuam de terra Ægypti: nec levabis oculos tuos ad eos, et Ægypti non recordaberis amplius. (Prophetia Ezechielis 23, 27)
Fecerunt hæc tibi, quia fornicata es post gentes inter quas polluta es in idolis earum. (Prophetia Ezechielis 23, 30)
Et auferam scelus de terra, et discent omnes mulieres ne faciant secundum scelus earum. (Prophetia Ezechielis 23, 48)
Hæc dicit Dominus Deus: Pro eo quod dixerunt Moab et Seir: Ecce sicut omnes gentes, domus Juda: (Prophetia Ezechielis 25, 8)
propterea hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego super te, Tyre, et ascendere faciam ad te gentes multas, sicut ascendit mare fluctuans. (Prophetia Ezechielis 26, 3)
Et descendent de sedibus suis omnes principes maris, et auferent exuvias suas, et vestimenta sua varia abjicient, et induentur stupore: in terra sedebunt, et attoniti super repentino casu tuo admirabuntur: (Prophetia Ezechielis 26, 16)
et detraxero te cum his qui descendunt in lacum ad populum sempiternum ; et collocavero te in terra novissima sicut solitudines veteres, cum his qui deducuntur in lacum, ut non habiteris ; porro cum dedero gloriam in terra viventium: (Prophetia Ezechielis 26, 20)