Fondare 1457 Risultati per: Terra Gentes
Non quia cunctas gentes numero vincebatis, vobis junctus est Dominus, et elegit vos, cum omnibus sitis populis pauciores: (Liber Deuteronomii 7, 7)
Si dixeris in corde tuo: Plures sunt gentes istæ quam ego: quomodo potero delere eas? (Liber Deuteronomii 7, 17)
ut cum comederis, et satiatus fueris, benedicas Domino Deo tuo pro terra optima, quam dedit tibi. (Liber Deuteronomii 8, 10)
elevetur cor tuum, et non reminiscaris Domini Dei tui, qui eduxit te de terra Ægypti, de domo servitutis, (Liber Deuteronomii 8, 14)
Sicut gentes, quas delevit Dominus in introitu tuo, ita et vos peribitis, si inobedientes fueritis voci Domini Dei vestri. (Liber Deuteronomii 8, 20)
Inde venerunt in Gadgad: de quo loco profecti, castrametati sunt in Jetebatha, in terra aquarum atque torrentium. (Liber Deuteronomii 10, 7)
En Domini Dei tui cælum est, et cælum cæli, terra, et omnia quæ in ea sunt: (Liber Deuteronomii 10, 14)
Et vos ergo amate peregrinos, quia et ipsi fuistis advenæ in terra Ægypti. (Liber Deuteronomii 10, 19)
et Dathan atque Abiron filiis Eliab, qui fuit filius Ruben: quos aperto ore suo terra absorbuit, cum domibus et tabernaculis, et universa substantia eorum, quam habebant in medio Israël. (Liber Deuteronomii 11, 6)
Terra enim, ad quam ingrederis possidendam, non est sicut terra Ægypti, de qua existi, ubi jacto semine in hortorum morem aquæ ducuntur irriguæ: (Liber Deuteronomii 11, 10)
iratusque Dominus claudat cælum, et pluviæ non descendant, nec terra det germen suum, pereatisque velociter de terra optima, quam Dominus daturus est vobis. (Liber Deuteronomii 11, 17)
ut multiplicentur dies tui, et filiorum tuorum in terra, quam juravit Dominus patribus tuis, ut daret eis quamdiu cælum imminet terræ. (Liber Deuteronomii 11, 21)