Fondare 267 Risultati per: Tempus Finis
Bonus sensus usque in tempus abscondet verba illius, et labia multorum enarrabunt sensum illius. (Liber Ecclesiasticus 1, 30)
Fili, conserva tempus, et devita a malo. (Liber Ecclesiasticus 4, 23)
Est enim amicus secundum tempus suum, et non permanebit in die tribulationis. (Liber Ecclesiasticus 6, 8)
In manu Dei potestas terræ: et utilem rectorem suscitabit in tempus super illam. (Liber Ecclesiasticus 10, 4)
et nescit quod tempus præteriet, et mors appropinquet, et relinquat omnia aliis, et morietur. (Liber Ecclesiasticus 11, 20)
In oculis suis lacrimatur inimicus, et si invenerit tempus, non satiabitur sanguine. (Liber Ecclesiasticus 12, 16)
Numerum dierum et tempus dedit illi, et dedit illi potestatem eorum quæ sunt super terram. (Liber Ecclesiasticus 17, 3)
Memento iræ in die consummationis, et tempus retributionis in conversatione faciei. (Liber Ecclesiasticus 18, 24)
A mane usque ad vesperam immutabitur tempus, et hæc omnia citata in oculis Dei. (Liber Ecclesiasticus 18, 26)
et si ab imbecillitate virium vetetur peccare, si invenerit tempus malefaciendi, malefaciet. (Liber Ecclesiasticus 19, 25)
Est tacens non habens sensum loquelæ: et est tacens sciens tempus aptum. (Liber Ecclesiasticus 20, 6)
Homo sapiens tacebit usque ad tempus: lascivus autem et imprudens non servabunt tempus. (Liber Ecclesiasticus 20, 7)
