Fondare 324 Risultati per: Templum Salomonis Constructionem Templi
Et quicumque confugerint in templum quod est Jerosolymis, et in omnibus finibus ejus, obnoxii regi in omni negotio dimittantur, et universa quæ sunt eis in regno meo, libera habeant. (Liber I Maccabaeorum 10, 43)
Et succendit Jonathas Azotum, et civitates quæ erant in circuitu ejus, et accepit spolia eorum, et templum Dagon: et omnes qui fugerunt in illud, succendit igni. (Liber I Maccabaeorum 10, 84)
Et ut appropiavit Azoto, ostenderunt ei templum Dagon succensum igni, et Azotum, et cetera ejus demolita, et corpora projecta, et eorum, qui cæsi erant in bello, tumulos quos fecerant secus viam. (Liber I Maccabaeorum 11, 4)
Et munivit montem templi, qui erat secus arcem, et habitavit ibi ipse, et qui cum eo erant. (Liber I Maccabaeorum 13, 53)
Cum autem obtinuerimus regnum nostrum, glorificabimus te, et gentem tuam, et templum, gloria magna, ita ut manifestetur gloria vestra in universa terra. (Liber I Maccabaeorum 15, 9)
Et alios misit occupare Jerusalem et montem templi. (Liber I Maccabaeorum 16, 20)
Cumque proposuissent eas sacerdotes Naneæ, et ipse cum paucis ingressus esset intra ambitum fani, clauserunt templum, (Liber II Maccabaeorum 1, 15)
cum intrasset Antiochus: apertoque occulto aditu templi, mittentes lapides percusserunt ducem et eos qui cum eo erant: et diviserunt membratim, et capitibus amputatis foras projecerunt. (Liber II Maccabaeorum 1, 16)
Facturi igitur quinta et vigesima die mensis Casleu purificationem templi, necessarium duximus significare vobis: ut et vos quoque agatis diem scenopegiæ, et diem ignis, qui datus est quando Nehemias ædificato templo et altari obtulit sacrificia. (Liber II Maccabaeorum 1, 18)
Considerans autem rex, et rem diligenter examinans, fecit ei templum, ut probaret quod factum erat: (Liber II Maccabaeorum 1, 34)
Magnifice etenim sapientiam tractabat: et ut sapientiam habens, obtulit sacrificium dedicationis et consummationis templi. (Liber II Maccabaeorum 2, 9)
De Juda vero Machabæo, et fratribus ejus, et de templi magni purificatione, et de aræ dedicatione, (Liber II Maccabaeorum 2, 20)