Fondare 162 Risultati per: Tamquam
Antequam comedam, suspiro ; et tamquam inundantes aquæ, sic rugitus meus: (Liber Iob 3, 24)
Vir vanus in superbiam erigitur, et tamquam pullum onagri se liberum natum putat. (Liber Iob 11, 12)
Cor ejus indurabitur tamquam lapis, et stringetur quasi malleatoris incus. (Liber Iob 41, 15)
Et erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo: et folium ejus non defluet ; et omnia quæcumque faciet prosperabuntur. (Liber Psalmorum 1, 3)
Non sic impii, non sic ; sed tamquam pulvis quem projicit ventus a facie terræ. (Liber Psalmorum 1, 4)
Reges eos in virga ferrea, et tamquam vas figuli confringes eos. (Liber Psalmorum 2, 9)
qui perfecit pedes meos tamquam cervorum, et super excelsa statuens me ; (Liber Psalmorum 17, 34)
In sole posuit tabernaculum suum ; et ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo. Exsultavit ut gigas ad currendam viam ; (Liber Psalmorum 18, 6)
Sicut aqua effusus sum, et dispersa sunt omnia ossa mea: factum est cor meum tamquam cera liquescens in medio ventris mei. (Liber Psalmorum 21, 15)
Aruit tamquam testa virtus mea, et lingua mea adhæsit faucibus meis: et in pulverem mortis deduxisti me. (Liber Psalmorum 21, 16)
et comminuet eas, tamquam vitulum Libani, et dilectus quemadmodum filius unicornium. (Liber Psalmorum 28, 6)
Oblivioni datus sum, tamquam mortuus a corde ; factus sum tamquam vas perditum: (Liber Psalmorum 30, 13)