Fondare 30 Risultati per: Tag
Propter quod, carissimi, hæc exspectantes, satagite immaculati, et inviolati ei inveniri in pace: (Epistula II Petri 3, 14)
Et apprehensa est bestia, et cum ea pseudopropheta: qui fecit signa coram ipso, quibus seduxit eos, qui acceperunt caracterem bestiæ, et qui adoraverunt imaginem ejus. Vivi missi sunt hi duo in stagnum ignis ardentis sulphure: (Apocalypsis Ioannis 19, 20)
Et descendit ignis a Deo de cælo, et devoravit eos: et diabolus, qui seducebat eos, missus est in stagnum ignis, et sulphuris, ubi et bestia (Apocalypsis Ioannis 20, 9)
Et infernus et mors missi sunt in stagnum ignis. Hæc est mors secunda. (Apocalypsis Ioannis 20, 14)
Et qui non inventus est in libro vitæ scriptus, missus est in stagnum ignis. (Apocalypsis Ioannis 20, 15)
Timidis autem, et incredulis, et execratis, et homicidis, et fornicatoribus, et veneficis, et idololatris, et omnibus mendacibus, pars illorum erit in stagno ardenti igne et sulphure: quod est mors secunda. (Apocalypsis Ioannis 21, 8)