Mosaico decorativo

Fondare 2763 Risultati per: Super

  • Non usurpabis nomen Domini Dei tui frustra: quia non erit impunitus qui super re vana nomen ejus assumpserit. (Liber Deuteronomii 5, 11)

  • et eduxit nos inde, ut introductis daret terram, super qua juravit patribus nostris. (Liber Deuteronomii 6, 23)

  • quia populus sanctus es Domino Deo tuo. Te elegit Dominus Deus tuus, ut sis ei populus peculiaris de cunctis populis, qui sunt super terram. (Liber Deuteronomii 7, 6)

  • et diliget te, ac multiplicabit, benedicetque fructui ventris tui, et fructui terræ tuæ, frumento tuo, atque vindemiæ, oleo, et armentis, gregibus ovium tuarum super terram, pro qua juravit patribus tuis ut daret eam tibi. (Liber Deuteronomii 7, 13)

  • sed recorderis Domini Dei tui, quod ipse vires tibi præbuerit, ut impleret pactum suum, super quo juravit patribus tuis, sicut præsens indicat dies. (Liber Deuteronomii 8, 18)

  • dimitte me ut conteram eum, et deleam nomen ejus de sub cælo, et constituam te super gentem, quæ hac major et fortior sit. (Liber Deuteronomii 9, 14)

  • Scribes ea super postes et januas domus tuæ, (Liber Deuteronomii 11, 20)

  • Nullus stabit contra vos: terrorem vestrum et formidinem dabit Dominus Deus vester super omnem terram quam calcaturi estis, sicut locutus est vobis. (Liber Deuteronomii 11, 25)

  • Cum vero introduxerit te Dominus Deus tuus in terram, ad quam pergis habitandam, pones benedictionem super montem Garizim, maledictionem super montem Hebal: (Liber Deuteronomii 11, 29)

  • Hæc sunt præcepta atque judicia, quæ facere debetis in terra, quam Dominus Deus patrum tuorum daturus est tibi, ut possideas eam cunctis diebus, quibus super humum gradieris. (Liber Deuteronomii 12, 1)

  • Subvertite omnia loca, in quibus coluerunt gentes, quas possessuri estis, deos suos super montes excelsos, et colles, et subter omne lignum frondosum. (Liber Deuteronomii 12, 2)

  • absque esu dumtaxat sanguinis, quem super terram quasi aquam effundes. (Liber Deuteronomii 12, 16)


“Rezai e continuai a rezar para não ficardes entorpecidos”. São Padre Pio de Pietrelcina