Mosaico decorativo

Fondare 2763 Risultati per: Super

  • (erat enim Moyses vir mitissimus super omnes homines qui morabantur in terra), (Liber Numeri 12, 3)

  • nubes quoque recessit quæ erat super tabernaculum: et ecce Maria apparuit candens lepra quasi nix. Cumque respexisset eam Aaron, et vidisset perfusam lepra, (Liber Numeri 12, 10)

  • Cumque clamaret omnis multitudo, et lapidibus eos vellet opprimere, apparuit gloria Domini super tectum fœderis cunctis filiis Israël. (Liber Numeri 14, 10)

  • Feriam igitur eos pestilentia, atque consumam: te autem faciam principem super gentem magnam, et fortiorem quam hæc est. (Liber Numeri 14, 12)

  • non intrabitis terram, super quam levavi manum meam ut habitare vos facerem, præter Caleb filium Jephone, et Josue filium Nun. (Liber Numeri 14, 30)

  • Qui recluserunt eum in carcerem, nescientes quid super eo facere deberent. (Liber Numeri 15, 34)

  • Cumque stetissent adversum Moysen et Aaron, dixerunt: Sufficiat vobis, quia omnis multitudo sanctorum est, et in ipsis est Dominus: cur elevamini super populum Domini? (Liber Numeri 16, 3)

  • Tollite singuli thuribula vestra, et ponite super ea incensum, offerentes Domino ducenta quinquaginta thuribula: Aaron quoque teneat thuribulum suum. (Liber Numeri 16, 17)

  • Excubate in custodia sanctuarii, et in ministerio altaris: ne oriatur indignatio super filios Israël. (Liber Numeri 18, 5)

  • Primogenitum autem bovis, et ovis, et capræ, non facies redimi, quia sanctificata sunt Domino. Sanguinem tantum eorum fundes super altare, et adipes adolebis in suavissimum odorem Domino. (Liber Numeri 18, 17)

  • Et non peccabitis super hoc, egregia vobis et pinguia reservantes, ne polluatis oblationes filiorum Israël, et moriamini. (Liber Numeri 18, 32)

  • Omnis qui tetigerit humanæ animæ morticinum, et aspersus hac commistione non fuerit, polluet tabernaculum Domini et peribit ex Israël: quia aqua expiationis non est aspersus, immundus erit, et manebit spurcitia ejus super eum. (Liber Numeri 19, 13)


“Jesus e a sua alma devem cultivar a vinha de comum acordo.” São Padre Pio de Pietrelcina