Fondare 2763 Risultati per: Super
et immolato uno passere in vase fictili super aquas vivas, (Liber Leviticus 14, 50)
Si salivam hujuscemodi homo jecerit super eum qui mundus est, lavabit vestimenta sua: et lotus aqua, immundus erit usque ad vesperum. (Liber Leviticus 15, 8)
Sagma, super quo sederit, immundum erit: (Liber Leviticus 15, 9)
Omne vas, super quo illa sederit, quisquis attigerit, lavabit vestimenta sua: et ipse lotus aqua, pollutus erit usque ad vesperum. (Liber Leviticus 15, 23)
et præcepit ei, dicens: Loquere ad Aaron fratrem tuum, ne omni tempore ingrediatur sanctuarium, quod est intra velum coram propitiatorio quo tegitur arca, ut non moriatur (quia in nube apparebo super oraculum), (Liber Leviticus 16, 2)
mittensque super utrumque sortem, unam Domino, alteram capro emissario: (Liber Leviticus 16, 8)
cujus autem in caprum emissarium, statuet eum vivum coram Domino, ut fundat preces super eo, et emittat eum in solitudinem. (Liber Leviticus 16, 10)
ut, positis super ignem aromatibus, nebula eorum et vapor operiat oraculum quod est supra testimonium, et non moriatur. (Liber Leviticus 16, 13)
Cum autem exierit ad altare quod coram Domino est, oret pro se, et sumptum sanguinem vituli atque hirci fundat super cornua ejus per gyrum: (Liber Leviticus 16, 18)
et posita utraque manu super caput ejus, confiteatur omnes iniquitates filiorum Israël, et universa delicta atque peccata eorum: quæ imprecans capiti ejus, emittet illum per hominem paratum, in desertum. (Liber Leviticus 16, 21)
et adipem, qui oblatus est pro peccatis, adolebit super altare. (Liber Leviticus 16, 25)
Fundetque sacerdos sanguinem super altare Domini ad ostium tabernaculi testimonii, et adolebit adipem in odorem suavitatis Domino: (Liber Leviticus 17, 6)
