Mosaico decorativo

Fondare 3081 Risultati per: Sun

  • Et ejecistis sacerdotes Domini, filios Aaron, atque Levitas, et fecistis vobis sacerdotes sicut omnes populi terrarum: quicumque venerit, et initiaverit manum suam in tauro de bobus, et in arietibus septem, fit sacerdos eorum qui non sunt dii. (Liber II Paralipomenon 13, 9)

  • Noster autem Dominus, Deus est, quem non relinquimus, sacerdotesque ministrant Domino, de filiis Aaron, et Levitæ sunt in ordine suo: (Liber II Paralipomenon 13, 10)

  • Omnesque viri Juda vociferati sunt: et ecce illis clamantibus, perterruit Deus Jeroboam, et omnem Israël qui stabat ex adverso Abia et Juda. (Liber II Paralipomenon 13, 15)

  • Humiliatique sunt filii Israël in tempore illo, et vehementissime confortati filii Juda, eo quod sperassent in Domino Deo patrum suorum. (Liber II Paralipomenon 13, 18)

  • Reliqua autem sermonum Abia, viarumque et operum ejus, scripta sunt diligentissime in libro Addo prophetæ. (Liber II Paralipomenon 13, 22)

  • Dixit autem Judæ: Ædificemus civitates istas, et vallemus muris, et roboremus turribus, et portis, et seris, donec a bellis quieta sunt omnia, eo quod quæsierimus Dominum Deum patrum nostrorum, et dederit nobis pacem per gyrum. Ædificaverunt igitur, et nullum in exstruendo impedimentum fuit. (Liber II Paralipomenon 14, 7)

  • Et persecutus est eos Asa, et populus qui cum eo erat, usque Gerara: et ruerunt Æthiopes usque ad internecionem, quia Domino cædente contriti sunt, et exercitu illius præliante. Tulerunt ergo spolia multa, (Liber II Paralipomenon 14, 13)

  • Sed et caulas ovium destruentes, tulerunt pecorum infinitam multitudinem, et camelorum: reversique sunt in Jerusalem. (Liber II Paralipomenon 14, 15)

  • Excelsa autem derelicta sunt in Israël: attamen cor Asa erat perfectum cunctis diebus ejus, (Liber II Paralipomenon 15, 17)

  • Opera autem Asa prima et novissima scripta sunt in libro regum Juda et Israël. (Liber II Paralipomenon 16, 11)

  • Confirmavitque Dominus regnum in manu ejus, et dedit omnis Juda munera Josaphat: factæque sunt ei infinitæ divitiæ, et multa gloria. (Liber II Paralipomenon 17, 5)

  • Et ait rex Israël ad Josaphat: Nonne dixi tibi quod non prophetaret iste mihi quidquam boni, sed ea quæ mala sunt? (Liber II Paralipomenon 18, 17)


"O Santo Rosário é a arma daqueles que querem vencer todas as batalhas." São Padre Pio de Pietrelcina