Fondare 3081 Risultati per: Sun
signa tamen apostolatus mei facta sunt super vos in omni patientia, in signis, et prodigiis, et virtutibus. (Epistula II ad Corinthios 12, 12)
Ecce tertio hoc paratus sum venire ad vos: et non ero gravis vobis. Non enim quæro quæ vestra sunt, sed vos. Nec enim debent filii parentibus thesaurizare, sed parentes filiis. (Epistula II ad Corinthios 12, 14)
et qui mecum sunt omnes fratres, ecclesiis Galatiæ. (Epistula ad Galatas 1, 2)
quod non est aliud, nisi sunt aliqui qui vos conturbant, et volunt convertere Evangelium Christi. (Epistula ad Galatas 1, 7)
cognoscite ergo quia qui ex fide sunt, ii sunt filii Abrahæ. (Epistula ad Galatas 3, 7)
Igitur qui ex fide sunt, benedicentur cum fideli Abraham. (Epistula ad Galatas 3, 9)
Quicumque enim ex operibus legis sunt, sub maledicto sunt. Scriptum est enim: Maledictus omnis qui non permanserit in omnibus quæ scripta sunt in libro legis ut faciat ea. (Epistula ad Galatas 3, 10)
Abrahæ dictæ sunt promissiones, et semini ejus. Non dicit: Et seminibus, quasi in multis: sed quasi in uno: Et semini tuo, qui est Christus. (Epistula ad Galatas 3, 16)
Sed tunc quidem ignorantes Deum, iis, qui natura non sunt dii, serviebatis. (Epistula ad Galatas 4, 8)
quæ sunt per allegoriam dicta. Hæc enim sunt duo testamenta. Unum quidem in monte Sina, in servitutem generans, quæ est Agar: (Epistula ad Galatas 4, 24)
Manifesta sunt autem opera carnis, quæ sunt fornicatio, immunditia, impudicitia, luxuria, (Epistula ad Galatas 5, 19)
Qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis. (Epistula ad Galatas 5, 24)