Mosaico decorativo

Fondare 3081 Risultati per: Sun

  • Contritio super contritionem vocata est, et vastata est omnis terra: repente vastata sunt tabernacula mea ; subito pelles meæ. (Liber Ieremiae 4, 20)

  • Quia stultus populus meus me non cognovit: filii insipientes sunt et vecordes: sapientes sunt ut faciant mala, bene autem facere nescierunt. (Liber Ieremiae 4, 22)

  • Vidi montes, et ecce movebantur: et omnes colles conturbati sunt. (Liber Ieremiae 4, 24)

  • Aspexi, et ecce Carmelus desertus, et omnes urbes ejus destructæ sunt a facie Domini, et a facie iræ furoris ejus. (Liber Ieremiae 4, 26)

  • A voce equitis et mittentis sagittam fugit omnis civitas: ingressi sunt ardua, et ascenderunt rupes: universæ urbes derelictæ sunt, et non habitat in eis homo. (Liber Ieremiae 4, 29)

  • Ego autem dixi: Forsitan pauperes sunt et stulti, ignorantes viam Domini, judicium Dei sui. (Liber Ieremiae 5, 4)

  • Idcirco percussit eos leo de silva ; lupus ad vesperam vastavit eos: pardus vigilans super civitates eorum: omnis qui egressus fuerit ex eis capietur: quia multiplicatæ sunt prævaricationes eorum ; confortatæ sunt aversiones eorum. (Liber Ieremiae 5, 6)

  • Super quo propitius tibi esse potero? filii tui dereliquerunt me, et jurant in his qui non sunt dii. Saturavi eos, et mœchati sunt, et in domo meretricis luxuriabantur. (Liber Ieremiae 5, 7)

  • Equi amatores et emissarii facti sunt: unusquisque ad uxorem proximi sui hinniebat. (Liber Ieremiae 5, 8)

  • Ascendite muros ejus, et dissipate: consummationem autem nolite facere: auferte propagines ejus, quia non sunt Domini. (Liber Ieremiae 5, 10)

  • quia inventi sunt in populo meo impii insidiantes quasi aucupes, laqueos ponentes et pedicas ad capiendos viros. (Liber Ieremiae 5, 26)

  • Sicut decipula plena avibus, sic domus eorum plenæ dolo: ideo magnificati sunt et ditati. (Liber Ieremiae 5, 27)


"Jesus está com você." São Padre Pio de Pietrelcina