Fondare 3081 Risultati per: Sun
Venerunt autem ad eum omnes fratres sui, et universæ sorores suæ, et cuncti qui noverant eum prius, et comederunt cum eo panem in domo ejus: et moverunt super eum caput, et consolati sunt eum super omni malo quod intulerat Dominus super eum: et dederunt ei unusquisque ovem unam, et inaurem auream unam. (Liber Iob 42, 11)
Dominus autem benedixit novissimis Job magis quam principio ejus: et facta sunt ei quatuordecim millia ovium, et sex millia camelorum, et mille juga boum, et mille asinæ. (Liber Iob 42, 12)
Non sunt autem inventæ mulieres speciosæ sicut filiæ Job in universa terra: deditque eis pater suus hæreditatem inter fratres earum. (Liber Iob 42, 15)
Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania? (Liber Psalmorum 2, 1)
Domine, quid multiplicati sunt qui tribulant me? Multi insurgunt adversum me ; (Liber Psalmorum 3, 2)
A fructu frumenti, vini, et olei sui, multiplicati sunt. (Liber Psalmorum 4, 8)
Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum ; sana me, Domine, quoniam conturbata sunt ossa mea. (Liber Psalmorum 6, 3)
exsultabo in salutari tuo. Infixæ sunt gentes in interitu quem fecerunt ; in laqueo isto quem absconderunt comprehensus est pes eorum. (Liber Psalmorum 9, 16)
Constitue, Domine, legislatorem super eos, ut sciant gentes quoniam homines sunt. (Liber Psalmorum 9, 21)
Non est Deus in conspectu ejus ; inquinatæ sunt viæ illius in omni tempore. Auferuntur judicia tua a facie ejus ; omnium inimicorum suorum dominabitur. (Liber Psalmorum 9, 26)
Salvum me fac, Domine, quoniam defecit sanctus, quoniam diminutæ sunt veritates a filiis hominum. (Liber Psalmorum 11, 2)
Vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum ; labia dolosa, in corde et corde locuti sunt. (Liber Psalmorum 11, 3)