Fondare 225 Risultati per: Sumus

  • blasphemamur, et obsecramus: tamquam purgamenta hujus mundi facti sumus, omnium peripsema usque adhuc. (Epistula I ad Corinthios 4, 13)

  • Si alii potestatis vestræ participes sunt, quare non potius nos? Sed non usi sumus hac potestate: sed omnia sustinemus, ne quod offendiculum demus Evangelio Christi. (Epistula I ad Corinthios 9, 12)

  • Quoniam unus panis, unum corpus multi sumus, omnes qui de uno pane participamus. (Epistula I ad Corinthios 10, 17)

  • An æmulamur Dominum? numquid fortiores illo sumus? Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt. (Epistula I ad Corinthios 10, 22)

  • Etenim in uno Spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus, sive Judæi, sive gentiles, sive servi, sive liberi: et omnes in uno Spiritu potati sumus. (Epistula I ad Corinthios 12, 13)

  • Si in hac vita tantum in Christo sperantes sumus, miserabiliores sumus omnibus hominibus. (Epistula I ad Corinthios 15, 19)

  • Non enim volumus ignorare vos, fratres, de tribulatione nostra, quæ facta est in Asia, quoniam supra modum gravati sumus supra virtutem, ita ut tæderet nos etiam vivere. (Epistula II ad Corinthios 1, 8)

  • Nam gloria nostra hæc est: testimonium conscientiæ nostræ, quod in simplicitate cordis et sinceritate Dei, et non in sapientia carnali, sed in gratia Dei, conversati sumus in hoc mundo: abundantius autem ad vos. (Epistula II ad Corinthios 1, 12)

  • sicut et cognovistis nos ex parte, quod gloria vestra sumus, sicut et vos nostra, in die Domini nostri Jesu Christi. (Epistula II ad Corinthios 1, 14)

  • Ego autem testem Deum invoco in animam meam, quod parcens vobis, non veni ultra Corinthum: non quia dominamur fidei vestræ, sed adjutores sumus gaudii vestri: nam fide statis. (Epistula II ad Corinthios 1, 23)

  • quia Christi bonus odor sumus Deo in iis qui salvi fiunt, et in iis qui pereunt: (Epistula II ad Corinthios 2, 15)

  • non enim sumus sicut plurimi, adulterantes verbum Dei, sed ex sinceritate, sed sicut ex Deo, coram Deo, in Christo loquimur. (Epistula II ad Corinthios 2, 17)


“Caminhe sempre e somente no bem e dê, cada dia, um passo à frente na linha vertical, de baixo para cima.” São Padre Pio de Pietrelcina